575
118 LIB. I. SVMMAE
in nostris voluminibus scripta sunt: secundum quod vidimus per experimen¬
tum & rationem, in voluminibus istis relata. Ea verò quę per nostram experien¬
tiam digitis extraximus, & vidimus oculis, & manibus tetigimus, scripsimus in
Summa nostri perfecti magisterij. Sapiens ergo artifex in nostris studeat volu¬
minibus, colligendo nostram dispersam intentionem, quam in diuersis locis
proposuimus, ne malignis seu ignaris publicetur: & collectam probet, donec
ad cognitionem, studendo & experimentando cum laboris ingeniosi instan¬
tia, peruenerit totalem. Exerceat ergo se artifex, & inueniet huius iam modum
inuestigationis (commotis amore uisceribus) per nostram considerationem,
veritatis cognitionem etiam dare plenariam, perficientis & corrumpentis materiae
& formae. Considerauimus enim inuestigatione nostra, perfectorum mate¬
riam cum forma, à radice suae commistionis vsque ad complementum, puram
esse, sine corruptione superueniente aliqua. Considerauimus etiam à contra¬
rio sensu imperfectorum substantiam, & perfectorum vnam esse vbique, scili¬
cet argentum viuum & sulfur: quae ante commistionem suam, pura sunt & mun¬
da. Et per hanc considerationem per nostrum exercitium inuenimus, corru¬
ptionem imperfectorum accidentaliter superuenisse, quae materiae nouam &
corruptam dedit formam. Nam cum corpora imperfecta, per nostram expe¬
rientiam, & per ingenium nostrum vidimus praeparata, & mundata ab omni
superflua corruptione, & immundicia fugitiua, seu terrestri deliberata, inueni¬
mus ipsa maioris claritatis & fulgoris, seu puritatis, quàm ipsa corpora natura¬
liter perfecta. Per quam consideratiorem peruenimus ad finem huius scien¬
tiae perfectum & completum, quam perfectè & completè scripsimus in codi¬
cibus nostris. Studeas ergo in illis, & inuenies totam nostram scientiam, quam
ex Antiquorum libris abbreuiauimus.
Finis libri de Inuestigatione perfectionis Gebri.
GEBRI ARABIS PHILOSOPHI SOLER¬
TISSIMI, RERVMQVE NATVRALIVM (PRAECI¬
puè Metallicarum) peritissimi, Περὶ Χημείας Libri duo, quibus titulum fecit: Sum¬
ma perfectionis, siue perfecti magisterij, ex Arabico in Latinum
translati, incerto Interprete.
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI LIBER PRIMVS.
PRAEFATIO DE MODO TRADENDI HVIVS
artis, & de idoneis discipulis. Cap. I.
TOTAM nostram Περὶ Χημείας scientiam, quam ex libris Anti¬
quorum compilatione diuersa in nostris voluminibus abbre¬
uiauimus, hîc redegimus in summam vnam. Et quod in alijs
libris à nobis scriptis est diminutum, id sufficienter in hac
traditione huius nostri libri compensauimus, & ipsorum
defectum suppleuimus sermone breui. Et quod occulta¬
tum fuit à nobis in parte vna, manifestum fecimus illud in parte eadem,
in hoc nostro volumine, vt sapientibus patefiat complementum tam ex¬
cellentis, nobilisque partis Philosophiae, Scias ergo carissime fili, in
hoc