575
PERFECTIONIS GEBERI. 119
hoc opere totam eius artis operationem in capitulis generalibus, vniuersali di¬
sputatione, sine diminutione aliqua sufficienter contineri. Per Deum, qui se¬
cundum hunc librum operatus fuerit, verum finem huius artis se adinuenisse
laetabitur. Sed scias carissime, quòd qui principia naturalia in seipso ignoraue¬
rit, hic iam multum remotus est ab arte nostra, quoniam non habet radicem ve¬
ram, supra quam intentionem suam fundet. Et qui principia sua sciuerit natu¬
ralia, & causas mineralium omnes, nondum tamen adeptus est verum finem
& proficuum huius artis occultissimae, habet verò faclliorem aditum ad artis
huius principia, quàm cui ignorantia cadit super intentionem eius de modo
huius nostri operis, & hic parum remotus est ab artis introitu. Qui verò sciue¬
rit omnium principia, & causas mineralium, & generationis modum, qui ex
intentione naturae consistit, parum quidem aufertur ab eo de operis comple¬
mento, sine quo tamen non potest scientia nostra perfici, quoniam ars imitari
non potest naturam in omnibus operibus, sed imitatur eam sicut rite potest.
Carissime igitur fili, secretum tibi pandimus, quòd in hoc artifices errant, quòd
natura in omnibus differentijs proprietatum actionis imitari desiderant. La¬
bora itaque studere in nostris voluminibus, & ea saepissime in mente tua re¬
uoluere nitaris, vt intentionem ex nostrę loquelae modo veram acquiras, quia
in eis inuenies, super quae mentem tuam fundare debeas, & scies ex eis errores
à te repellere, & in quibus imitari naturam possis in tui operis artificio.
Diuisio huius libri primi in quatuor partes. Cap. II.
Ponemus igitur tibi breuiter primò impedimenta omnia, quibus in ope¬
re impeditur artifex, ne verum finem adipiscatur, dicemus etiam condi¬
tiones artificis hutus artis. Secundò vero disputabimus contra ignoran¬
tes & sophistas, qui propter suam ignorantiam & imperitiam, huius artis ma¬
gisterium & proficuum inquirendo, artem interimunt, & eam nullam esse con¬
tendunt. Ponemus autem omnes rationes illorum, & postea ipsas de¬
struemus euidentissimem: ita vt prudentibus satis apertè patefiat, nullam illorum
sophismata veritatem continere. Tertiò disputabimus super principijs natu¬
ralibus, quae sunt de intentione naturae: & ibidem super modo generationis
& mistionis eorum adinuicem ab opere naturae, & super eorum effectu, secun¬
dum antiquorum Philosophorum sententiam. Quartò verò monstrabimus
principia, quae sunt ad intentionem huius nostri operis, in quibus imitari natu¬
ram possumus, & modum miscendi, & alterandi, scilicet congruum naturae cum
causis suis, ad intentum nostri operis reducendis.
PRIMA PARS HVIVS PRIMI LIBRI DE IMPEDIMENTIS,
quibus impediuntur artifices, quo minus uerum huius artis finem adipiscantur.
Diuisio impedimentorum. Cap. III.
SUNT ergo impedimenta huic operi superuenientia, duo generaliter:
Naturalis scilicet impotentia, & necessariae impensae defectus, vel occu¬
pationes & labores. Naturalem tamen impotentiam multiplicem esse di¬
cimus. Ex parte scilicet organi artifieis, & ex parte animae. Ex parte etiam or¬
gani artificis multipliciter. Vel quia organum sit debile, vel ex toto corruptum.
Ex animae denique impotentijs multipliciter, vel quia sit anima peruersa in or¬
ganis, propter organa nihil rectitudinis, vel rationis in se habens, sicut anima
insani, vel fatui. Vel quia sit fantastica, contrariarem facilè formarum suscepti¬
ua indebitè, & de vno scibili ad eius oppositum extensiua subito, & de vno vel¬
le ad eius oppositum similiter.