575
PERFECTIONIS GEBERI 127
larem de vnoquoque principiorum faciemus sermonem. Nunc verò ad praesens
rationes negantium à datis, & ipsarum interemptiones in primis afferamus.
Diuersae opiniones eorum, qui artem esse supponunt. Cap. XII.
Hanc itaque artem supponentes, multiplices ex intentione diuersa esse compe
rimus. Alij quidem in spiritibus, alij verò in corporibus, alij in salibus & alu¬
minibus, nitris & boracibus: alij verò in omnibus rebus vegetabilibus
hanc inueniri artem & magisterium affirmant. Ex his autem omnibus, hi quidem se¬
cundum partem bene, & secundum partem malè, hi verò secundum totum malè, hoc
diuinum magisterium aestimantes illud tradiderunt posteris. Ex ipsorum autem
errorum multiplicitatibus veritatem nos collegisse, difficilis & laboriosae caute¬
lae coniectura, longaque & taediosa experientia, multorumque sumptuum interpositio¬
ne contigit, & illorum error per nostrae mentis dispositionem & rationem sępissime
militauit, & quasi desperationem adduxit. Blasphemati sint ergo in aeternum, quia
blasphemias & maledictionem posteris reliquerunt, & ex errore suo super phi¬
losophantes perfuderunt, non veritatem, sed diabolicam instigationem potius post
mortem suam dimiserunt. Et ego blasphemandus sim, nisi errores illorum corrigam,
& veritatem tradam in hac scientia, provt melius exigit haec ars vera. Hoc enim
magisterium occulto sermone non indiget, nec manifesto penitus. Trademus
gitur eam sermone tali, quem latêre prudentes non accidet: hic autem mediocribus
profundissimus erit, fatuis autem vtrosque terminos irreserabiliter concludet in
hac vna, & eadem nostra traditione. Redeuntes igitur ad propositum, dicimus
eos, qui in spiritibus eam esse ponunt, diuersos esse multipliciter. Alij quidem ex
arg. viu. alij autem ex sulfure, & huic affini arsenico, lapidem Philosophorum perqui¬
ri asserunt necesse esse: Et alij quidam ex Marchasita, quidam ex Tutia & Magne¬
sia, & ex sale Ammoniaco quidam. Qui verò in corporibus, alij quidam in plumbo
alij in quolibet aliorum corporum esse dicunt, alij vtique in vitro, & quidam in gemmis,
& alij in diuersitatibus salium & aluminum, & nitrorum & boracium, & alij in om¬
ni genere rerum vegetabilium. Et illorum vnicuique supponenti alius est aduersarius
secundum suam suppositionem. Et his aduersans credit se arti simplicitêr aduer¬
sari. Et secundum plurimum vtriusque sectam inuenimus rationibus uacuam.
Rationes negantium artem in sulfure suppositam. Cap. XIII.
Quidam igitur in sulfure supponentes eam inueniri, in sulfure laborem im¬
penderunt, & ignorantes eius praeparationis perfectionem, ipsam praepa¬
rationem diminutam reliquerunt. Crediderunt enim solam mundationem, & puri¬
ficationem, praeparationem perfectionis fore: haec autem per sublimationem fit, ideoque
adductum est intentioni eorum, vt existimarent, quòd sola sublimatio in sulfure
sit perfectio praeparationis ipsius, & similiter in suo compari, videlicet in arseni¬
co autummantes induxerunt. Venientes igitur ad proiectionem, quę est ad intentio¬
nem alterationis, viderunt illud aduri, & euanescere, & non longam in corporibus mo¬
ram trahere, & corpora relinqui ab eis magis immunda, quam prius fuerunt ante
proiectionem illius: quia ergo viderunt hanc delusionem in operis sui complemento
& longissimis fuit temporibus reuolutum in illorum pectoribus, ex solo sulf. hanc
scientiam reperiri, & in illo non inuenissent, arguunt non posse in alio hanc inue¬
niri: quare cùm nec in hoc, nec in alio inueniatur, arguunt nusquam inueniri.
Confutatio rationum praecedentium. Cap. XIIII.
Respondemus eis itaque breuiter, & dicimus eos in hoc parum intelligere,
& minima sapere, quia supponunt solum sulfur esse materiam nostram. Et si ve¬
ra haec esset suppositio, tamen in modo vtique praeparationis decipiuntur
quia solam sublimationem credunt sufficientem esse. Sunt enim tanquam puer, qui ex
principio natiuitatis suae vsque ad senectutem in domo concluditur, non putans
l 4