575
PERFECTIONIS GEBERI 129
non est possibile ingredi, cùm terra facti sint, quae non funditur: & cum inclusi
corporibus fixi apparent, non tamen sunt, aut ab eis recedunt ipsis manentibus
aut ambo simul aufugiunt. Cùm igitur in materia magis affini nullis modis hanc
artem inuenire sit possibile, in magis remota non inuenietur, ergo nusquam. Re¬
sponsio vtique nostra haec est, quòd quicquid scibile circa hoc est, non totum
sciunt, ideo nec operatum ex eo totum inueniunt, consequentis igitur vitium
per sufficientiam ponunt ipsorum robur.
Rationes negantium artem in corporibus suppositam, & primò in plumbo albo, id est stanno,
seu Ioue, & earum confutatio. Cap. XVIII.
Quidam autem posuerunt in corporibus illam. Cùm tamen ad opus perue¬
nerunt, illusi sunt, vt existimantes plumbum vtrunque, liuidum scilicet & album,
albedine non pura, multum naturae Solis & Lunae assimilari & approximare: li¬
uidum quidem multum Soli, Lunae verò parum: album verò Lunae multum, Soli ve¬
parum, Propterea horum aliqui autummantes stannum, seu Iouem multum Lu¬
nae assimilari, & stridore, mollitie, & liquefactionis velocitate sulummodo diffe¬
rentem, credentes ex superfluitate suae humiditatis, liquefactu esse facile, & mol¬
le similiter, ex substantia verò fugitiua arg. viui in illo intercidente partes strido¬
rem possidere, exposuerunt illud igni, & calcinantes ipsum tenuerunt in igne, quem
potuit tolerare, quovsque album factum est in calce sua, quem postea volentes redu¬
cere non potuerunt, sed aestimauerunt impossibile fore. Et horum aliqui redu¬
xerunt ex illo aliquid, & stridorem, vt prius, & mollitiem in illo inuenerunt, atque li¬
quefactionis velocitatem. Ideoque crediderunt hoc impossibile per viam hanc, & ad¬
ducti sunt incredulitate, vt putarent artem indurationis illius inueniri non pos¬
se. Horum verò aliqui calcinauerunt, & reduxerunt, & iterum scoriam illius sub¬
trahendo cum maioris ignis expressione calcinauerunt & reduxerunt, & sic sae¬
pe reiterantes opus ad illud, viderunt iam illud induratum, atque sine stridore: quia
verò velocitatem liquefactionis non omnino remouerunt, errauit mens illorum,
& existimauerunt ad illud non posse perueniri. Horum itaque & alij volentes eidem
duritiem & retardationem liquefactionis cum administratione durorum corpo¬
rum praestare, in delusionem ceciderunt, vt frangeret illis quodcunque durorum
corporum admistum ei fuerit, nec iuuit in hoc eos vlla praeparatio. Ideoque cum nec
duris, nec igne illum praeparare potuerint, excusauerunt se de longa mora inuen¬
tionis artis, quia eam impossibilem crediderunt & dixerunt, per hoc & contra artem
arguentes instanter, posuerunt illam non esse. Praeterea & alij quidam addentes
multa medicamina, viderunt illa nullam immutationem facientia, nec ei conue¬
nientia, sed potius corrumpentia, & contra illorum propositum agentia, & ideo
libros abiecerunt, & capita retorserunt, & artem veram & diuinam, friuolam
esse dixerunt. Quibus obuiantes respondemus responsione prima.
Rationes negantium artem in plumbo nigro suppositam. Cap. XIX.
Evndem etiam est in Plumbo nigro reperire illusionis modum, solo excepto
quòd corpora non frangit, & quod citius redit à calce sua, quam Iupiter: liuiditatem
verò eius remouere non possunt, quia ignorant, ideo per illud dealbare
non possunt dealbatione bona, nec per suam fantasiam potuerunt illud stabilibus
corporibus tam stabiliter associare, quin contingat illud per fortem ignis expres¬
ssionem recedere à commisto. Et illud quidem maximè decipit illos, in huius praepa¬
ratione supponentes, in nullo posse scientiam inueniri, nisi in ipso, quia post duas
reductiones à calce sua nullam duritiem suscipit, sed maiorem potius mollitem, quam¬
prius habuerat, & in alijs similiter non viderunt illud emendari differentijs. Et
ideo cùm in ipso putantes propinquius & melius inueniri, non inuenerunt, co¬
guntur per hoc credere & argumentari, scientiam non esse, sed delusionem, & ideo
peccant hi, vt priores.