575
130 LIB. I. SVMMAE
Rationes negantium artem in mistione durorum cum duris, & mollium cum mollibus
corporibus suppositam. Cap. XX.
Alij verò componentes dura cum duris, & mollia cum mollibus, propter
conuenientiam voluerunt corpora sese inuicem transmutari & transmutare
& illud non potuerunt, propter suam ignorantiam, vt permiscentes Solem vel Lunam
cum Venere, vel alio quocunque metallorum, non transmutant illa in Solem, vel Lu¬
nam transmutatione firma, quin experiantur ignis expressione fortivnum quod
que illorum à commistione separari & comburi, vel ad priorem sui naturam redi¬
re. Quaedam verò ex eis plus durant in commistione, quaedam verò minus, vt à no¬
bis sufficienter determinatum est. Hae itaque delusiones superuenientes propter
gnorantiam, faciunt hos tales de hac diffidere arte, & illam arguere non esse.
Rationes negantium artem in mistione durorum cum mollibus, & perfectorum cum
imperfectis suppositam. Cap. XXI.
Alij autem intimius & profundius super hoc inquirentes, cogitauerunt, &
ingeniati sunt, & viam voluerunt inuenire, vt dura mollibus vnita, ea stabi¬
liter indurarent, & perfecta imperfectis, ad perfectionem ea reducerent, & gene¬
raliter à se inuicem transmutarentur & transmutarent, transmutatione firma. Et
ideo voluerunt similitudinem & affinitatem illorum inuenire, tum quidem per medi¬
cinas, tum verò per ignis administrationem attenuando grossa, sicut Venerem
& Martem, & inspissando subtilia, sicut est Iupiter, & similia illi. Et aliqui eorum
credentes hanc administrationem perficere, delusi sunt in commistione horum
durorum corporum, vel quia frangibile fecerunt omnino, vel omnino nimis molle
non alteratum à duro, vel nimis durum non alteratum à molli. Et sic conueni¬
entiam non inuenerunt, & ideo artem esse negauerunt.
Rationes negantium artem in extractione animae, uel ignis regimine suppositam. Cap. XXII.
Alij verò adhuc intimius & profundius inspicientes, alterare voluerunt cor¬
pora cum animarum suarũm extractione, & cum extracta anima omnia
lia similiter. Et ad id non potuit eorum experientia peruenire, sed delusi fuerunt
in intentione sua, per hoc aestimantes artem non posse inueniri. Alij verò solo
igne ipsa perficere conantes delusi in opinione sua fuerunt, quia ad illud per¬
uenire nescierunt. Et hi eam ex hoc non esse putauerunt. Quibus omnibus ob¬
uiamus vt primis.
Rationes negantium artem in Vitro, & Gemmis suppositam, & earum confutatio. Cap. XXIII.
Qui verò in Vitro & Gemmis illam posuerunt, experti sunt per Vitrum &
Gemmas in corporibus alterationes fieri non posse, quia non alterat quod
non ingreditur, at nec Vitrum quidem, nec Gemmae ingrediuntur, ideoque non alte¬
rant. Sed & si conati sunt Vitrum cum illis vnire, cùm tamen vix hoc fieri possit
non tamen propositum habent, quoniam Vitrum ex corporibus faciunt, & pro¬
pter hoc aestimant hunc errorem super totam artem cadere, & sic eam arguunt
non esse. Quibus respondemus, eos operari in non debita materia, ideoque in¬
debitè terminantes, non possunt hanc ex suis erroribus interimere.
Rationes negantium artem in medijs mineralibus, uel uegetabilibus, uel quarumcunque rerum
commistione suppositam. Cap. XXIIII.
Sunt & alij supponentes eam artem inueniri in Salibus & aluminibus, Nitris
& Boracibus, qui possunt quidem in his experiri, sed eam inueniri mini¬
me putamus in eis. Ideoque si post suam experientiam paucam vtilitatem transmuta¬
tionis inueniunt, scilicet soluendo, coagulando, & assando, tamen non interimant hanc
artem diuinam, cum necessaria sit & scita. Possibile est tamen in his omnibus aliquam
alterationem inueniri, sed remota est valde, & maximè laboriosa. Adhuc vero &
in alijs