575
PERFECTIONIS GEBERI 131
in alijs crescentibus omnibus supponentibus, magis laboriosa fore probatur.
deoque qui eam in omnibus vegetabilibus ponunt, possibile quidem ponunt, sed non
eis, quantum prius deficerent in labore, quam laboratum perfici sit possibile, ideoque si
tales artem non inueniunt suis laboribus, artem nullis laboribus inueniri posse ar¬
gumentari non licet. Omnes autem prius dicti, errantes, vnam materiam suam posuerunt
& nullam aliam supposuerunt praeter illam. Et hi quidem iam redarguti sunt omnes
Alij verò multi & quasi infiniti, harum rerum omnium compositionem, aut quarundam
sub diuersa proportione facientes, ignoranter & inscienter incedunt, & error il¬
lorum in infinitum extenditur, quntum infinita est diuersitas proportionis rerum misci¬
bilium, & infinita est diuersitas materierum miscibilium, & in his ambabus infi¬
nitatibus infinitè contingit errare, aliquando ex superabundantia, aliquando ex
diminutione, & in his possibilis est correctio. Sed nos quidem longitudini, & pro¬
lixitati sermonum parcentes, super infinitis insistere volumus, qntum scientiam
vniuersalem trademus breuibus locutionibus, qua euidenter infinitatem suorum
errorum emendare potuerint, & illos corrigere. Nunc verò prius naturalia prin¬
cipia disseramus, secundum eorum causas, vt ex principio te attentum fecimus,
& commemoratione illorum.
SEQVITVR TERTIA PARS HVIVS LIBRI PRIMI
de principijs naturalibus & eorum effectu.
De principijs naturalibus corporum metallicorum, secundum opinionem antiquorum. Cap. XXV.
INNVIMVS ergo tibi secundum antiquorum opinionem, qui fue¬
runt de secta nostra artem imitantium, quod principia naturalia in
perae naturae sunt spiritus foetens, & aqua viua, quam & siccam aquam
nominari concedimus. Spiritum autem foetentem diuisimus, est euim
albus in occulto & rubeus & niger vterque, in magisterio huius
peris: In manifesto autem vterque tendens ad rubedinem. Dicemus igitur sermone
breui, necnon & similiter completo & sufficienti generationem vniuscuiusque istorum
& modum similiter generationis Expedit igitur nos ampliare sermonem nostrum
& dilatare, & singulum capitulum de singulo naturali principio tradere. In genere
tamen dicimus, quod vnumquodque ipsorum est fortissimae compositionis, & vniformis
substantiae, & illud ideo, quod in eis partes terrae taliter partibus aerijs, aqueis &
gneis per minima sunt vnitae, vt nulla ipsarum alteram in resolutione possit dimit¬
tere, imò quaelibet cum qualibet resoluitur, propter fortem vnionem, quàm habue¬
runt adinuicè per minima & paulatim à. calore naturali & aequali in mineralibus
in terrae visceribus condensato, multiplicato, & aequato secundum debitum
cursum naturae, ad exigentiam illorum essentiae, secundum opinionem quo¬
rundam antiquorum Philosophorum.
De principijs naturalibus metallorum, secundum opinionem recentiorum & authoris. Cap. XXVI.
Alij autem aliter dixerunt, quod principium non fuerit argentum viuum in natura sua, sed
alteratum & conuersum in terram suam, & sulf. similiter alteratum, & in terram mu¬
tatum. Vnde dixerunt quòd aliud fuerit principium, quam spiritus foetens, & spiritus fu¬
gitiuus in intentione naturae. Et ratio qua moti sunt, ea fuit, quia non inueniunt
in mineris argenteis, vel aliorum metallorum aliquid quod sit arg. vium. in natura sua
& aliquid quod sit sulfur similiter, imò per se inueniunt vnumquodque illorum separa¬
tum in propria sua minera in sua natura. Et similiter per aliam rationem hoc quoque af¬
firmant Non est transitus, inquiunt, à contrario in contrarium, nisi per dispositionem
mediam. Ergo cum sic sit, coguntur confiteti & credere, quod non sit transitus à mollitie
argentum viuum ad duritiem alicuius metallorum: nisi per dispositionem, quae est inter duritiem
& mollitiem illorum, sed in mineris non inueniunt aliquid, in quo saluetur haec media
dispositio, ideo hac ratione compelluntur credere, argentum viuum & sulfur in sua natura non esse