575
PERFECTIONIS GEBERI. 145
mistione rei eleuantis, sunt scilicet Venus & Mars, propter suae fusionis tardi¬
tatem. Venus itaque Tutia indiget, Mars verò Arsenico, & cum his eleuatur de
facili, quoniam cum eis maxime conueniunt. Fiat igitur post illorum conside¬
rationem sublimatio, vt in Tutia, & illi similibus in sublimatione, & disponatur
eorum sublimatio hoc eodem ordine cum causis suis & experientijs.
De Descensione & modo purificandi per pastillos. Cap. XLIX.
Narratis itaque sublimationis intentionibus cum causis suis omnibus, re
stat nos Descensionis modum monstrare, cum causis suis similiter, & suo
ordine determinato & completo. Fuit ergo inuentionis illius causa tri¬
plex. Vna scilicet, vt cum materia aliqua inclusa est in illo vase, quod vocatur
Descensorium Chemiae, post fusionem suam descendat per foramen illius, &
per eius descensionem simus certi, fusionem suscepisse. Alia, vt corpora debi¬
lia per eam à combustione praeseruentur post reductionem à calcibus eorum
Nam cùm à calcibus corpora debilia tentamus reducere, non omnem illorum
partem tempore vno reducere possumus [sic]. Si igitur pars illa, quae primò in cor¬
pus reducta est, reductionem totius expectaret, & per ignem euanesceret ma¬
ior illius quantitas. Necesse igitur fuit ingeniari, vt statim quum reducta est pars
ab igne deponatur. Hoc autem per descensorium fit. Est & tertia causa inuen¬
tionis illius corporum depuratio ab omni re extranea. Descendit enim corpus
fusum mundum, & omnem rem extraneam in concauitate illius dimittit. His
itaque tribus necessitatibus inuenta descensione, determinetur modus illius cum
instrumento suo prius notificato cum causis suis. Dicimus igitur, quòd forma
eius talis erit, vt fundus illius sit acutus, & parietes illius sine scrupulo aequali¬
ter sint terminantes in fundi acuitatem, vt possit vnumquodque fusibilium libe¬
sine adhaerentia ad fundi illius foramen descendere, & coopertorium eius
(si necesse sit) ad similitudinem planae paropsidis, & bene conueniat illi, & sint
de bona & firma terra, & non de facili per ignis pressuram findente. Mittatur
igitur res, cuius intentiosit descendere, in illud, super baculos rotundos ex ter¬
ra factos, vt magis fundo superiori approximent, & cooperiatur cum eo, & iun¬
ctura firmetur, & in igne de carbonibus ponatur, & super ipsum suffletur, quo¬
vsque tota res descendat in vas sibi suppositum. Potest tamen (si res fuerit diffi¬
cilis fusionis) poni super tabulam planam, vel paruae concauitatis, à qua possit
de facili descendere cum inclinatione capitis descensorij, si fusa fuerit: Purifi¬
cantur enim per hoc corpora: Sed per pastillum melius purificantur, cuius mo¬
dus purificationis est idem cum modo purificationis descensorij. Et ideo per
illum excusamur ab eo. Tenet enim faeces corporum, vt descensorium, & me¬
lius, & ideo narramus modum illius. Dicimus igitur, quòd accipimus corpus,
de cuius intentione est mundari, & illud in grana minutissima, vel limaturam
vel in calcem (quod perfectius est) redigimus, & ei commiscemus calcem ali¬
quam, de cuius intentione non sit fundi, & postea illud fundimus. Inuenimus
enim per illud corpora mundari multa iteratione, sed non mundificatione per¬
fecta, quam perfectionem scimus esse, sed mundificatione vtili, vt medicina per¬
fectionis suscepta, melius & perfectius per eam transformentur corpora. Est
enim administratio praecedens eam: omnem autem administrationem suffi¬
cienter in sequentibus tibi narrabimus. Nunc verò Descensorij ponamus de¬
scriptionem.
De Distillatione & causis eius, ac de tribus eiusdem generibus, scilicet per alembicum, per
descensorium, & per filtrum. Cap. L.
Conueniens est igitur, vt sequentes propositum nostrum, sermonem de Di¬
stillatione tradamus cum causis suis. Est igitur Distillatio vaporum aqueorum
n