575
148 LIB. I. SVMMAE
illa indurare & ignire, ad quod peruenitur cum ingeniosa reiteratione calcina¬
tionis super illa, de qua in sequenti traditione determinare nos expedit. Inue¬
nimus enim per id ingenium manifestè ipsa indurari. Sed manifestius & citius Iu¬
piter induratur. Causa verò inuentionis calcinationis spirituum est, vt ipsi melius
figantur, & facilius soluantur in aquam. Quoniam omne calcinati genus fixius
est, quàm non calcinati, & facilioris solutionis. Quia partes calcinati magis sub¬
tiliatae per ignem facilius cum aquis commiscentur, & in aquam conuertuntur. Et hoc
si expertus fueris, sic inuenies se habere. Calcinatio verò aliarum rerum, facit ad
exigentiam praeparationis spirituum, & corporum: de qua latius à nobis determi¬
nabitur in sequentibus. Non autem est de perfectione harum aliquid talium. Mo¬
dus igitur ipsius calcinationis est diuersus, propter diuersitatem calcinandorum.
Calcinantur enim corpora aliter, quàm spiritus vel aliae res. Et corpora à se in¬
uicem diuersa, similiter diuersimode calcinantur. Corpora enim mollia vnum mo¬
dum habent generalem ad calcinationis intentionem, scilicet quòd ambo per solum
possunt calcinari ignem, & per salis acuitatem, praeparati vel non praeparati am¬
bo similiter. Primus igitur modus per ignem solum sic perficitnr, vt sumatur vas
ferreum, vel terreum ad similitudinem paropsidis formatum, cuius structura sit fir¬
ma, & coaptetur ad furnum calcinationis horum, taliter, quòd sub illo possint car¬
bones proijci & sufflari. Proijciatur verò in fundum vasis illius plumbum vel stan¬
num, quod super tripodem ferreum, vel tres lapideas columnas sedeat firmiter, &
ad furni sui parietes similiter firmetur, quatuor vel tribus lapidibus coarctanti¬
bus illud ad eos, ne vas moueri possit. Furni verò figura eadem fit cum forma fur¬
ni magnae ignitionis, de quo narratum est iam, & narrabitur similiter sermone
completiori. Accendatur igitur in illo furno ignis sub vase calcinationis, ad ipsius
calcinandi corporis fusionem potens. Et cum ipsum corpus cutem nigram super
se creauerit ignis calore, subtrahatur illa ab eo cum pala ferrea vel lapidea, quę
se non permittit comburi ad infectionem calcis. Haec autem excoriatio tamdiu con¬
einuetur, quovsque ipsum corpus in puluerem conuertatur. Quòd si Saturnus fue¬
rit, ad maiorem ponatur ignem, quo vsque in citrinissimum mutetur colorem calx
eius. Si verò lupiter, similiter exponatur, & dimittatur, quovsque in albedi¬
nem mutetur completam. In hoc tamen sollicitum reddimus artificem, quòd Sa¬
turnus de facili à calce sua redit ad corpus: Iupiter verò difficillimè. Ideoque ne
contingat illum errare in expositione Saturni, post primam eius puluerizationem
ad maiorem ignem, ne illius calx prius redeat in corpus, quam perficiatur: quoniam
temperantia ignis indiget, & successione augmenti illius paulatim, cum cautela, quo¬
vsque in calce firmetur sua, ne de facili redeat in corpus, vt possit illi maior ignis
administrari, ad suae calcis perfectionem. Similiter ne contingat errare in Ioue,
propter difficilem eius reductionem, vt si quando posuerit in reductionem calcem
eius, eueniat ei, quòd non reducat, sed inueniat eam prioris dispositionis, aut in
vitrum redactam, & aestimet reductionem eius impossibilem. Dicimus enim, quòd
si in louis reductione magnum non adhibuerit ignem, non reducet: si verò magnum,
non necessariò illum reducere contingit, sed possibile est illum in vitrificationem
reducere. Et illud ideo, quia Iupiter in profundo suae naturae argentum viuum fugitiuam
inclusam habet substantiam. Quae si longam in igne traxerit moram, fugiet, & cor¬
pus priuatũm humi ditate relinquet, ita vt potius aptum ad vitrificationem, quam ad
corporis metallici fusionem conuerti reperiatur. Omne enim propria priuatum
humiditate, nullam nisi vitrificatoriam dat fusionem. Ideoque necessariò relinquitur
vt cum ignis impetum maximè veloci, reducere celeriter festinet: aliter enim non
reducitur. Exerceatur ergo ad illud, & sciet. Modus verò calcinationis horum duo¬
rum corporum, quae à salis acuitate perficitur, est, vt proijciatur super faciem illorum
salis