575
PERFECTIONIS GEBERI. 149
salis quantitas post quantitatem saepissime in fusione sua, & permisceantur agita¬
tione multa per baculum ferreum super ignem, quovsque per salis mistionem in cinerem
vertantur. Et postea per eundem modum perfectionis perficiatur illorum calx, cum
suis considerationibus. Sed in hoc est etiam differentia in horum duorum corporum
calcinatione: Quia plumbum ex primis calcinationis laboribus ad puluerem con¬
uertitur facilius quam Iupiter, non tamen perficitur illius calx facilius quam louis. De¬
pendet autem huius causa ex eo, quòd Saturnus humiditatem magis fixam habeat, quam
lupiter. Veneris verò & Martis est idem modus, diuersus tamen à primis, & illud
propter liquefactionis eorum difficultatem. Et est, vt laminati ponantur ad fortem
ignitionem, de cuius intentione non sit fundere. Propter multam enim terreitatis
eorum in illis quantitatem, & multam sulfureitatis adustiuae & fugientis mensuram, de
facili per hunc modum adducuntur in calcem. Et illud ideo, quia ex multa terreita¬
te argentum viuum substantiae intermista, turbatur argentum viuum debita continuatio. Et ideo
porositas in eis causatur, per quam & sulfureitas transiens euolare potest, & ignis
ex causa illa ad eam accedens, comburere, & eam eleuare potest. Pet hoc igitur relin¬
quitur, & partes rariores fieri, & in cinerem per discontinuitatem raritatis conuer¬
ti. Manifesta igitur experientia huius est, quia exposita ad ignitionem lamina Ve¬
neris, flammam dabit sulfuream & squamam in superficie sua causabit puluerizabi¬
lem. Et illud ideo, quia ex pro pinquioribus partibus necesse est faciliorem sulfu¬
ris combustionem fieri. Modus vero furni calcinationis huius, est idem cum mo¬
do furni distillationis, nisi quòd foramen solummodo vnum magnum debet su¬
per caput suum habere, vnde à fumositatibus se liberè absoluat. Et situs calcinan¬
dorum in medio furni sit, vt in circuitu liberè ignem suscipiant. Vas verò eius sit
terreum, ad formam paropsidis factum. Modus autem calcinationis spirituum est, vt
eis ad fixionem approximantibus, administretur ignis, successiuè & paulatim il¬
lum augendo, ne fugiant, quovsque maximum eos tolerare ignem contingat. Et
vas eorum sit rotundum, vndique clausum, & furnus idem cum nouissimè dicto. Cũm
consimili autem furno, & consimilivase, omnis similiter res calcinatur. Excusamur
tamen à maiori labore, quàm qui adhibetur in custodia fugę: Quoniam alia res
non fugit, nisi spiritus, & quod spirituum naturae approximat.
De Solutione, Cap. LII.
De Solutione sermo noster ampliatus innuit, solutionem rei siccae in aquam
esse redactionem. Dicimus igitur, quòd omnis solutionis perfectio addu¬
citur cum aquis subtilibus, & maxime acutis & acribus, & ponticibus
cem nullam habentibus, sicut est acetum distillatum, & vua acerba, & pyra multae
acritudinis, & mala granata similiter distillata, & his similia. Fuit autem causa in¬
uentionis eius subtiliatio eorum, quae nec fusionem nec ingressionem habent, de
quibus magna vtilitas amittebatur spirituum fixorum, & eorum, quae ipsorum na¬
turae sunt. Nam omne quod soluitur, necesse est salis, aut aluminis, vel eorum con¬
similium naturam habere. Est autem natura eorum, quòd fusionem dant, ante illo¬
rum vitrificationem. Ergo & spiritus soluti fusionem praestabunt similiter similem.
Cùm ergo multum ex natura sua, corporibus, & sibi inuicem couueniant, habi¬
ta fusione, necesse est per illam corpora penetrare, & penetrando transmutare.
Adhoc verò vt penetrent & transmutent, sine magisterio non peruenitur, quod
est scilicet, vt post solutionem & coagulationem illius administretur, illi aliquis
ex spiritibus purificatus, non fixus. Et toties ab illo sublimetur, quovsque secum
maneat, & illi velociorem praestet fusionem, & ipsum in fusione à vitrificatione
conseruet. De natura enim spirituum est, non vitrificari, & à vitrificatione commi¬
mistum saluare, donec in eo fuerint. Spiritus ergo qui magis naturam seruauit spiri¬
tus magis à vitrificatione defendet. Magis autem seruauit spiritus, solummodo pu¬
n 3