575
PERFECTIONIS GEBERI. 152
expedit, vt ad coagulationis illius magisterium artifex perueniat. Vt autem
iam à nobis sufficienter narratum est, vniformis est substantia argenti viui.
Quare non est possibile in breui spacio temporis per conseruationem illius in
igne, aqueitatem remouere illius. Nimia igitur festinatio, causa fuit primi er¬
roris. Cum verò subtilis sit substantiae, ab igne recedit. Ignis igitur excessus,
est caussa erroris illorum, à quibus fugit. Commiscetur cum sulfure, arsenico,
& Marchasita de facili, propter communitatem in natura sua. Ideoque per illa
apparet coagulatum non in forma corporis, sed argenti viui cum plumbo mi¬
sti. Non enim haec, cum fugitiua sint, possunt illud in ignis pugna tenere, quo¬
usque ad corporis naturam perueniat: Sed fugiunt cum eo per ignis incussio¬
nem, & ideo illud est causa erroris eorum, qui sic coagulant. Habet similiter ar¬
gentum viuum humiditatem multam sibi vnitam, quàm ab illo separari non
est possibile, nisi per ignis cautam violentiam, per conseruationem eius in suo
igne. Et est suus ignis, quem illi augmentando, secundum exigentiam suae to¬
lerantiae, illius humiditatem tollunt, non relicta sibi parte ad fusionem metal¬
licam sufficiente, qua remota non funditur. Et haec est causa erroris illorum,
qui in lapidem illud coagulant non fusibilem. Habet similiter partes sulfuris
naturaliter sibi admistas, quoddam tamen plus, quoddam vero minus, quod
remouere per artificium contingit esse possibile. Cum igitur sit sulfuris pro¬
prietas, cum argento viuo rubeum vel citrinum colorem (secundum mensu¬
ram suae quantiatis) creare, eius ablatione proprietas argenti viui erit, albedi¬
nem dare per ignem. Haec igitur est causa varietatis colorum illius post coagu¬
lationem eius in lapidem. Habet similiter terreitatem sulfuris admistam, qua
quidem infici omnes suas coagulationes necesse est. Et haec est causa erroris
illorum, qui illud in corpus imperfectum coagulant. Ex diuersitate igitur
medicinarum illius coagulationis accidit, diuersa in coagulatione illius creari
corpora, & ex diuersitate illius similiter quod coagulandum est. Nam si medi¬
cina, vel illud, habuerint sulfur non fixum, necesse est corpus molle ex illo crea¬
ri. Si verò fixum, necesse est durum. Et si album, album. Si verò rubeum, ru¬
beum. Et si remissum ab albo vel rubeo, remissum similiter necesse est fieri.
Et si terreum, imperfectum. Si verò non, non. Et omne similiter non fixum,
liuidum creat, fixum verò non, quantum in illo est. Pura verò illius substan¬
tia, purum creat corpus, non pura verò, è contra. Accidit autem & similiter in
solo argento viuo, absque sulfuris commistione, diuersitas eadem propter
diuersitatem mundationis, & praeparationis illius in medicinis: Ideóque con¬
tingit ex parte medicinae diuersitatis illusio, vt quandoque in coagulatione
illius plumbum, quandoque verò Iupiter, quandoque autem Venus, & quan¬
doque Mars fiat, quod propter impuritatem accidit. Quandoque vero Sol,
quandoque Luna, quod ex puritate venire necesse est, & consideratione co¬
lorum. Coagulatur igitur ex frequenti illius praecipitatione cum violentia ad
ignis asperitatem. Asperitas enim ignis, aqueitatem illius de facili remouet.
Hoc enim fit per vas, cuius figura sunt multae longitudinis, in quo inueniat lo¬
cum refrigerij, adhaerentiae, & quietis in eius spondilibus, propter suam longi¬
tudinem, & non fugae viam, quousque iterata vice ad illius fundum praecipite¬
tur multa caliditate ignitionis, cum reiteratione multa, quousque fiat fixum.
Coagulatur similiter ex diuturna retentione in suo igne, in vase vitreo, cuius
collum sit multae longitudinis, & in ventre figuram ampullae habeat, cum
continua colli eius apertione, vt per illam possit humiditas eius euanescere.
Coagulatur verò per medicinam illi conuenientem. Et nos illam tibi narra¬
n 4