575
152 LIB. I. SVMMAE
bimus in sequentibus apertius. Hîc verò similiter, vt intentionem nostram su¬
per illo narremus completam, secundum quod per nostrum inuenimus expe¬
rimentum. Et est medicina illius, quae maximè illi in profundo eius adhaeret, &
ei per minima commiscetur ante illius fugam. Ex rebus ergo ei conuenientibus
necesse est illam colligere. Sunt autem huiusmodi corpora omnia, & sulfur,
& arsenicum. Sed quia non videmus corporum aliquod in natura sua illud
coagulare, sed ab eis ipsum fugere, quantumcunque fuerint suae conuenientiae,
ideoque considerauimus, nullum corpus illi in profundo adhaerere. Subtilioris
ergo substantię & liquidioris fusionis necesse est medicinam illam esse, quam ipsa cor¬
pora. Ex spiritibus etiam non videmus, illis in natura sua manentibus, firmam &
stabilem coagulationem fieri illius, sed fugitiuam, & multae infectionis. Quod
quidem contingit, alterum propter spirituum fugam, alterum verò ex terreae &
adustibilis substantię illorum commistione. Ideoque ex hoc manifestè relinquitur
ex quacunque re medicina illius eliciatur, ipsam necessariò debere esse subtilissi¬
mae, & purissimae substantiae, illi adhaerentis ex natura sua, & facillimae liquefa¬
ctionis, & tenuissimae ad modum aquae, & fixę super ignis pugnam. Hęc enim
ipsum coagulabit, & in naturam solarem vel lunarem conuertet. Modos inge¬
niorum medicinae tibi dedimus, ad quam per illos peruenire potes, & ipsam
sermone sibi proprio determinauimus. Solicitè igitur ad illam exerciteris, & eam
inuenies. Sed vt nos non increpare possis ex eius sufficientia, dicimus quòd ex
ipsis corporibus metallicis cum suo sulfure vel arsenico praeparatis, haec medi¬
cina elicitur: similiter ex solo sulfure, vel arsenico praeparatis, & ex solis simili¬
ter corporibus elici potest. Ex solo verò viuo argento facilius, & propinquius
& perfectius inuenitur: Quoniam natura propriam naturam amplectitur amica¬
bilius, & ea gaudet magis, quam extranea. Et est in ipso facilitas extractionis
illius substantię subtilis, cum iam in actu subtilem habeat substantiam. Modi verò inuen¬
tionis huius medicinę sunt per sublimationem, vt à nobis narratum est sufficienter.
Modus verò fixionis illius in capitulo suo similiter narratus est. Coagulatio¬
nis verò solutorum modus est, per ampullam in cineribus vsque ad collum cum
temperato igne, quousque aqueitas euanescat.
De Fixione, & causis eius, deque diuersis modis figendi corpora, & spiritus. cap. LIIII.
Fixio verò, est rei fugientis ab igne conueniens ad tolerantiam eiusdem ad¬
aptatio. Causa vero inuentionis ipsius Fixionis est, vt omnis tinctura, om¬
nisque alteratio, perpetuetur in alterato, & non mutetur. Diuersificatur verò
& ipsa secundum rerum figendarum multiplicitatem, quę sunt videlicet corpo¬
ra quaedam à perfectione diminuta, sicut Saturnus, Iupiter, Mars, & Venus: Et
secundum diuersitatem ipsorum spirituum, qui sunt scilicet sulfur & arsenicum
in gradu vno, & argentum viuum in alio. In tertio verò Marchasita, Magnesia
& Tutia, & horum similia. Figuntur igitur corpora haec à perfectione dimi¬
nuta per suam calcinationem, eo quod absoluuntur per eam à sulfureitate
volatiua & corrumpente. Et hanc sufficienter in sua narrauimus oratione, sci¬
licet in capitulo Calcinationis. Figuntur verò sulfur & arsenicum duobus mo¬
dis, scilicet per reiterationem sublimationis super illa in vase aludele, quo¬
usque stent. Est igitur ex hoc intentio festinationis Fixionis illorum, vt inge¬
nieris ad inuentionem reiterationis multiplicis sublimationis in breui tempo¬
re, quod per duo fit aludela, cum duplicibus suis cooperculis, hoc ordine scili¬
cet, vt nunquam ab actu sublimationis desistas, donec fixa fuerint. Proijciantur
ergo, cum in vno ascenderunt, in aliud aludel, & sic alternata vice fiat. Et nun¬
quam ociosa permittantur aludelis spondilibus adhaerere, quin in continua
sint