575
PERFECTIONIS GEBERI. 153
sint ignis eleuatione, quovsque cesset illorum eleuatio. Quantocunque enim in
breuiori tempore poteris multiplices sublimationis reiterationes multiplica¬
re, tanto celerius & melius continget ipsius fixionis tempus abbreuiare. Ideo¬
que fuit secundus fixionis modus inuentus, qui est per ipsius sublimandi prae¬
cipitationem, ad calorem, vt continuo in illo sit, donec figatur. Et hoc fiet per
longum vas vitreum cuius fundus sit terreus, & non vitreus (quia scinderetur in
partes) illi artificialiter cum clausura bona connexus, & per spatulam ferream
vel lapideam, cum ad spondilia eius adhaeserit, deijciatur ad ima caloris con¬
tinue, per alternas vices, quousque figatur. Fixionis verò modus argenti viui,
id est cum modo fixionis sulfuris & arsenici, & non diuersificantur inter se, nisi
in hoc, quòd non possunt sulfur & arsenicum figi, nisi prius eorum partes in¬
flammabiles tenuissimae, subtili diuisionis artificio ab eis separentur, per hunc
vltimum fixionis modum. Argentum verò viuum hanc considerationem non
habet, & ad hoc similiter temperatiori calore, quàm argentum viuum indi¬
gent in hoc modo. Similiter diuersificantur, quia in longiori figuntur tempo¬
re, quàm argentum viuum. In eo similiter, quoniam altius eleuantur propter
suam tarditatem, quàm argentum viuum. Ideoque longiori vase indigent, quàm
argentum viuum ad suam fixionem. Fixio vero Marchasitae, Magnesiae, & Tu¬
tiae est, vt cum post primam illorum sublimationem acquisiuerimus quod ex¬
eis volumus, abiectis illorum faecibus, reiteremus super ea sublimationem, to¬
ties conuertendo quod superius ascendit ad id quod inferius remansit, ex
vnoquoque illorum, quousque figantur. Horum verò descriptio vasorum
iam tradita est.
De Ceratione. Cap. LV.
Ceratio, est durae rei non fusibilis mollificatio ad liquefactionem. Ex hoc
igitur manifestum est, quòd causa inuentionis huius fuit, vt quod ingres¬
sionem ex priuatione suae liquefactionis non habebat in corpus ad alte¬
rationem, mollificaretur vt flueret, & ingressionem haberet. Ideo putauerunt
aliqui, cerationem debere de oleis liquidis & aquis fieri. Sed erroneum est il¬
lud, & à principijs huius magisterij naturalis semotum penitus, & ex manife¬
stis naturae operibus reprobatum. Naturam enim non videmus in ipsis corpo¬
ribus metallicis humiditatem citò terminabilem, imò diu durabilem, ad
illorum fusionis & mollificationis necessitatem posuisse. Si enim talem illis
posuisset, relinqueretur necessariò, vt citissime scilicet ignitione vna, cor¬
pora totaliter humiditate priuari contingeret. Quare ex illo sequeretur
post vnam ignitionem corpus quodlibet nec malleari, nec fundi posse. Quam¬
obrem mitantes naturae opera inquantum possumus, necesse est nos mo¬
dum naturae in cerando sequi. Cerat autem ipsa in radice cerationis fusibi¬
lium humiditate, quae super omnes est humiditates, expectans ignis calorem.
igitur etiam nos consimili cerare humiditate necessariò expedit. In nullis
autem rebus melius & possibilius, & propinquius haec humiditas ceratiua in¬
uenitur, quàm in his, videlicet sulfure & arsenico propinquè, propinquius au¬
tem & melius in argento viuo. Horum igitur humiditatem non videmus
terram illorum relinquere, propter fortem vnionem, quam in opere mi¬
stionis naturae habuerunt. In omnibus autem rebus alijs humiditatem ha¬
bentibus, experimento inuenies, eam in resolutione à terrea sua substantia se¬
parari, & post illius separationem omni humiditate priuari. In spiritibus au¬
tem praedictis hoc nomine contingit. Ideoque non est aliud, per quod ab illo¬
rum in cerando acceptione, excusari possimus. Modus ergo Cerationis est
per illos, vt toties super rem cerandam multiplicetur eorum sublimatio quo¬