575
166 LIB. II. SVMMAE
sui fulgoris splendore palliando tegat, & illustrando decoret. Cùm nihil igitur
superfluum, sed potius diminutum, in profundo corporum contingat reperi¬
ri: si quid omnino superflui remoueri expedit, necesse est id ex manifesto suae
naturae superueniens, & tolli & moueri diuersis cum praeparationibus, quas in
hac oratione nos expedit enarrare: primum quidem in eadem oratione Iouis
& Saturni, vltimò verò & aliorum secundum ordinem.
De Praeparatione Saturni & Iouis. Cap. LXX.
Praeparantur igitur Saturnus & Iupiter praeparationibus multiplicibus se¬
cundum maioris perfectioni approximationis necessitatem, communi scili¬
cet, & speciali pręparationis modo. Communis quidem est, per gradus appro¬
ximationis ad perfectionem multiplices. Est enim vnus gradus approximatio¬
nis, scilicet fulgor ex substantia munda: alter verò durities, cum suae fusionis igni¬
tione: tertiò verò fixio, per remotionem fugitiuae substantiae. Mundificantur
igitur, & fulgida fiunt tripliciter: aut per res mundificantes, aut per calcinatio¬
nis modum & reductionis, aut per solutionem. Per res igitur depurantes mundan¬
tur dupliciter: aut in calcem redacta, aut in natura corporum. In calcem verò re¬
dacta, purificantur in hunc modum: aut per sales, aut per alumina, aut per vitrum
Et est, vt cum corpus calcinatum extiterit, tunc infundatur super eorum calcem
aluminum aut salium aqua, aut commisceatur cum ea vitrum, & reducatur in cor¬
pus. Hoc igitur toties super haec corpora alternata vice reiteretur, quovsque mun¬
da complete se ostendant. Nam cùm sales & alumina & vitrum fundantur fusio¬
ne alia quàm corpora, ideo ab illis separantur, & secum terream substantiam
ducunt, relicta sola corporum puritate. In natura verò corporum similiter, & per
eundem depurantur modum. Et est, vt limentur subtilissime haec duo corpora:
post hoc verò cum eisdem administrentur alumiuibus, salibus & vitro videli¬
cet, & postea in corpus reducantur. Et sic alternata vice reiterentur, quovsque
mundiora appareant. Mundantur & per argenti viui lauacrum, cuius modum attu¬
limus. Mundificantur & haec similiter vtriusque generis corpora per reiterationis
vicem calcinationis ad illa, & reductionis similiter, cum sufficientia sui ignis,
quovsque mundiora appareant. Per hanc enim mundantur à perfectione hęc di¬
minuta corpora, à duplici corrumpente substantia, hac quidem inflammabili & fu¬
gitiua, illa verò terrea faeculentia. Et illud ideo, quia ignis omnem fugitiuam sub¬
stantiam eleuat & consumit. Et idem ignis similiter in reductionis modo om¬
nem substantiam terrae diuidit cum proportione sua: & hanc proportionem in
alio nostro volumine, quod de perfectionis Inuestigatione intitulatur, con¬
scripsimus, quod secundum ordinem hunc praecedit librum. In illo enim quae¬
cunque inuestigauimus, secundum nostrae mentis rationem scripsimus: hic ve¬
rò quod vidimus & tetigimus completè, secundum scientiae ordinem determi¬
nauimus. Mundificantur & haec vtique similiter per solutionem suae substantiae
cuius modum iam diximus, & per reductionem similiter eius, quod ex eis dis¬
solutum extiterit. Inuenitur enim illud mundius & perfectius quam alio quopiam
praeparationis genere, hoc eodem praeparationis modo. Et huic modo non com¬
paratur modus, nisi qui per sublimationem perficitur: & ideo huic ęquipollet.
Est & similiter praeparatio illis, induratio suae mollis substantiae, cum ignitio¬
ne suae fusionis. Et est, vt ingeniemur illis permiscere argenti viui substantiam fi¬
xam in profundo illorum, aut sulfuris fixi, aut lui comparis, aut cum rebus duris, &
non fusibilibus, sicut est calx Marchasitae & Tutiae. Haec etenim cum illis vni¬
untur & amicantur, & illa indurant, quovsque non fundantur, antequam igniantur,
Et per medicinam perficientem hoc idem completur similiter, cuius narrationem
pone¬