575
PERFECTIONIS GEBERI. 165
ordinem colligere bonae mentis artificem contingit. Primò igitur secundum or¬
dinem corporum praeparationem narremus: postea verò & ipsius argenti viui
coagulabilis. Sed & primò vnius generis, molliciei scilicet, post hoc verò & al¬
terius. Primi quidem generis corporum ponatur Saturni praeparatio & Iouis,
postea verò & aliorum, secundum suum ordinem determinatum. Quia in prae¬
paratione corporum nihil superfluum ex profundo ipsius remouendum, sed
ex manifesto potius.
Imperfectorum metallorum defectum, medicina suppleri, superfluum uerò
praeparatione tolli oportere. Cap. LXIX.
Saturni verò praeparatio multiplex adhibetur essentiae, & Iouis similiter
secundum ipsorum multiplicis perfectioni approximationis, aut elon¬
gationis ab ea gradum. Cum sit igitur aliud ex corrumpentibus quidem
illorum profundo adueniens ex ipsorum naturae radice innata, sulfureitatis sci¬
licet terreitas, atque impuritas terrę argenti viui, illorum creationis principijs essen¬
tiali natura commista. Aliud vero superueniens post primam illorum mistionem
corruptionem adducens, & sunt primi generis sulfureitas comburens, & illius
impuritas, & argenti viui substantia foeda: quae omnia sunt Saturni & Iouis per¬
fectionis substantiam corrumpentia. Sed horum quidem alterum impossibi¬
le est remoueri per alicuius industriae medicinam, primi ordinis. Alterum ve¬
rò paruo adminiculo remoueri contingit. Hoc quidem remouendum esse im¬
possibile aduenit, propter hoc, quòd in principijs naturae propriae huius ge¬
neris corporum in veram essentiam commista fuerunt, & vera essentia facta
sunt. Ideoque cum non sit possibile veram rei cuiusque in natura remouere essen¬
tiam, re permanente, non fuit possibile ab eis haec corrumpentia delere. Quam¬
obrem igitur putauerunt quidam Philosophorum, per hoc ad artem non pos¬
se perueniri. Sed nos quidem & nostro tempore hanc inquirentes scientiam
peruenimus ad hoc idem, quòd & similiter nullo ingeniorum praeparationis
modo potuimus corpora illustrare, cum complemento sui fulgoris lucidi, quin
contingeret illa ex toto infici, & denigrari potius. Propter hoc igitur & nos si¬
militer in stuporem adducti, multi temporis spacio sub desperationis vmbracu¬
lo delituimus. Redeuntes tamen in nos ipsos, & nos ipsos torquentes immen¬
sae cogitationum meditationis afflictionibus, respeximus à perfectione cor¬
pora diminuta in profundo suae naturae foeda existere, & nihil ex eis fulgidum
nueniri, cum in eis secundum naturam non sit. Non enim inuenitur in re, quod
In illa non est. Cùm igitur nihil perfecti in illis inueniatur, necessariò & in eisdem
mihil superfluum inueniri relinquitur in diuersarum substantiarum separatione in
illis, & in profundo suae naturae. Ideoque per hoc inuenimus aliquid diminutum
in illis fuisse, quod compleri necessariò accidit per materiam sibi conuenientem, &
diminutum complentem. Est igitur diminutum in illis, scilicet paucitas argenti viui
& non recta spissatio eiusdem. Igitur complementum erit in illis argenti viui multipli¬
catio & spissatio bona, & fixio permanens. Hoc autem per medicinam ex illo crea¬
tam perficitur. Haec enim cum ex argentum viuum sit in esse deducta, per beneficium il¬
lius luciditatis & splendoris, illorum fuscedinem palliando celat & tegit, & splen¬
dorem educit, & in fulgorem conuertit. Quum enim argentum viuum in me¬
dicina praeparatum, per nostrum artificium sit mundatum, & in substantiam
purissimam, & fulgidissimam redactum, proiectum super diminuta, à perfe¬
ctione illustrabit, & sua fixione perficiet. Hanc verò medicinam in sua nar¬
rabimus oratione. Relinquitur itaque ex praeiacentibus necessariò, duplicem
fore perfectionis inuentionem necessariam, vnam quidem per materiam quę
de misto substantiam foedam separat, alteram verò per medicinam, quae illam