575
164 LIB. II. SVMMAE
fusibilis: Ideoque alia quidem Mars, alia verò Venus medicina perficitur: & hic
quidem ex toto immundus est, illa verò non. Et hic quidem quadam albedine fu¬
sca, illa verò rubedine & viriditate participat: quae in medicina diuersitatis ne¬
cessitatem imponunt consimiliter. Alterius etiam generis mollitiei corpora
scilicet Iupiter & Saturnus, cùm hic & similiter differant, diuersa medicina ea si¬
militer egere necesse est. Est enim hic quidem mundus, scilicet Iupiter, ille verò
non. At verò & haec quidem mutabilia omnia, nunc Lunaria, nunc Solaria effi¬
ciuntur corpora, ideoque necesse est vniuscuiusque duplicem medicinam fore: Vnam
quidem citrinam, in citrinum mutantem Solare corpus: alteram verò albam in album
Lunare corpus mutantem similiter. Cùm ex quatuor igitur imperfectorum corpo¬
rum vnicuique duplex materia adinueniatur, Solaris videlicet & Lunaris, Octo
in summa erunt medicinae omnes corpora perficientes, in forma bona. Perfici¬
tur & similiter arg. viu. in Solare & Lunare: ideoque & medicinae alterantis illud
duplicem differentiam esse contingit. Decem igitur erunt omnes medicinae, quas
inuenimus cum totalitate sua ad cuiuslibet imperfecti alterationem completam.
Verum vtique cum diuturni laboris instantia, & magnae indagationis industria excu¬
sari volumus ab inuentionis labore harum decem medicinarum per vnius beneficium
medicinae: & inuenimus inquisitione longa, necnon & laboriosa maximè, & cum
experientia certa, medicinam vnam, qua quidem durum mollescit, & molle indu¬
ratur corpus, & fugitiuum figitur, & illustratur foedum splendore inenarrabili, & eo
qui supra naturam consistit. Ideoque omnium harum medicinarum expedit singulum
sermonem adducere, cum causis suis, & manifestis probationum experientijs. Pri¬
mum igitur medicinarum decem seriem, & ab hinc quidem corporum omnium, de¬
inde verò arg. viui, dehinc verò & vltimò ad perficientis magisterij medicinam
transeundum, cum tamen praeparatione indigeant imperfecta. Ideo ne propter
insufficientiam traditionis artis mordeamur ab inuidis, afferamus in primis nar¬
rationem de imperfectorum praeparationibus, earum inuentionis causae necessi¬
tatem ponentes, quibus quidem in nostro artificio efficiantur congrua, perfectio¬
nis albedinis & rubedinis in vnoquoque gradum medicinam suscipere, & ab eadem
perfici. Dehinc verò addendum medicinarum omnium narrationem sufficien¬
tem & congruam.
Vnicuique imperfectorum corporum suam praeparationem esse adhibendam. Cap. LXVIII.
Ex iam ergo à nobis narratis sermonibus apparet quid superfluum, quidune
diminutum ex operibus natura relinquat in vnoquoque eorum, quae imperfe¬
cta sunt corpora secundum sufficientem partem: secundum verò complementum
quae in superioribus omisimus, hîc complebimus sufficienti sermone. Primum
igitur cum corpora imperfectionis mutabilia duplicis generis esse contingat,
mollia scilicet & ignibilia, vt Saturnus & Iupiter: dura & non fusibilia, aut cum
ignitione fusibilia, vt Mars & Venus: hic quidem non fusibilis, illa verò cum igni¬
tione: necessariò nos natura informando edocuit, ex illorum diuersitate essentia¬
rum, in radice naturae diuersas pręparationes secundum exigentiam illis administra¬
re. Sunt itaque vnius generis transformanda imperfectionis corpora duo neces¬
ria: plumbum scilicet, quod μέλαν id est nigrum dicitur, & per artem Saturnus: &
plumbum stridens, quod λευκὸν id est album dicitur. Et in hac sententia Iupiter
quae à se inuicem sunt diuersa in sui occulti profundo ex radice suae natu¬
rae innata, & in manifesto similiter: quia Saturnus, fuscus, liuidus, pondero¬
sus, & niger, sine stridore totaliter mutus: lupiter autem albus, liuens pa¬
rum, multum verò stridens & modico sono, innitum adducens: quorum diffe¬
rentiam in profundo illorum tibi cum manifestis experientijs monstrabimus
illarum causis necessarijs. Ex quibus secundum magis & minus praeparationis
ordi¬