575
PERFECTIONIS GEBERI. 163
causa indurationis est argentum viuum fixum, aut sulfur fixum. Causa verò
mollitiei est opposita. Causa verò fusionis est duplex, sulfur non fixum, & argentum
viuum cuiuscunque generis. Sed sulfur non fixum necessariò est causa fusionis
sine ignitione. Et manifestè vides huius rei experientiam, per proiectionem
arsenici super corpora difficilis fusionis: facit enim ea facilis fusionis, & sine i¬
gnitione. Causa verò fusionis facilis est & similiter argentum viuum. Causa ve¬
ro fusionis cum ignitione est argentum viuum fixum. Causa igitur impedimen¬
ti fusionis cuiuscunque est sulfur fixum. Per hoc itaque maximum poteris elice¬
re secretum. Quod cum plurimae argenti viui quantitatis corpora maximae per¬
fectionis sint inuenta, pluris vtique quantitatis argenti viui corpora à perfe¬
ctione diminuta perfecto magis approximare necesse est. Itaque & multae sul¬
fureitatis corpora plurimę corruptionis esse contingit. Quamobrem igitur ex iam
dictis patet, Iouem maxime perfecto approximare, cum perfectionis plus partici¬
pet, Saturnum verò minus, minus vero adhuc Venerem, minimè verò Martem, eo
ex quo perfectio dependet. Aliter autem ex medicina complente, & defectum sup¬
plente, & perfectius attenuante ad profundum, corporum spissitudinem, & sub¬
splendentis fulgoris substantia eorundem palliante fuscedinem, se habere contin¬
git. Ex hac enim maximè perfectibilis Venus existit, minus verò Mars, adhuc
minus Iupiter, minimè verò Saturnus. Ex his igitur repertum est laboris inuesti¬
gatione veridica, ex corporum diuersitate, diuersas inueniri cum praeparatione
medicinas. Alia enim eget medicina, durum ignibile, alia verò molle & non igni¬
bile corpus: Hoc quidem mollificante, & ad profundum attenuante, & in sua aequam
te substantia: Illud verò indurante & inspissante occultum eius. Ex his igitur nos
expedit ad medicinas transire cum manifestis experientijs, ponentibus nobis
causas inuentionis diuersarum medicinarum, & quòd diminutum relinquant
& quòd ad complementum deducant.
SECVNDA PARS HVIVS SECVNDI LIBRI DE
Medicinis in genere, & de necessitate perfectionis medicinae, omnia imperfecta perficiente, atque
ex qua re melius & proifiquius eliciatur.
Vniuscuiusque corporis imperfecti, similiter & argenti uiui necessariò fore duplicem medicinam,
unam scilicet ad album, alteram uerò ad rubeum, à quibus tamen omnibus excusamur
per unicam perfectissimam Cap. LXVII.
Probamus igitur, spiritus corporibus magis assimilari, per hoc, quòd ma¬
gis corporibus vniuntur & amicabilius, quàm alia in natura. Per hoc ergo
ad ductum est nobis inuentione prima, hos esse corporum alterationes me¬
dicinam veram. Ideoque omni quo potuimus ingeniorum genere nos ipsos exer¬
cuimus, vt per illos, imperfectorum vnumquodque corporum, mutatione firma
in perfectum Lunare & Solare transformaremus corpus. Quamobrem ex eis¬
dem medicinam diuersam ex diuersa alterandorum intentione creari necesse
accidit. Cum sint igitur duplicis generis metalla alterationis, arg. viu. scilicet per¬
fectione coagulabile, & à perfectione diminuta corpora: & haec iterum mul¬
tiplicia, alia quidem dura ignibilia, alia verò mollia non ignibilia: dura quidem
ingnibilia, vt Mars & Venus: mollia verò, vt Iupiter & Saturnus: Necesse est &
medicinam similiter perfectiuam multiplicem esse. Alia etenim eget argentum viuum medici¬
na perficiente, alia verò corpora transformanda. Quinetiam alia egent dura ignibilia
vt Venus & Mars, alia verò mollia non ignibilia, vt Saturnus & lupiter. Et haec
vtraque vtriusque generis cum ad se inuicem differant in natura, similiter diuersam ea e¬
gere medicinam necessariò accidit. Vnius etenim generis sunt Mars & Venus,
sed in speciaii quadam proprietate differunt. Etenim hic non fusibilis, illa vero
o 4