575
178 LIB. II. SVMMAE
igitur, quòd cum sit multae terreitatis Saturnus, paucaeque argenti viui quanti¬
tatis, facilisque tenuitatis liquefactionis, quae maximè perfectioni examinis
cineritij sunt opposita, ideo inter caetera corpora minime in cineritij artificio
in commisto perdurat, imò citissime separatur & cedit. Ideóque cum inter cae¬
tera à perfectione diminuta corpora magis cedat, per hoc magis proprius est
huius magisterij examini, & illud ideo, quia citius cedit, & citius imperfectorum
vnumquodque secum de commisto trahit. Et propter hoc saluatur maior per¬
fecti quantitas ab ignis examinis combustione forti, quia non quiescit spacio
temporis longo perfectum in consumptione examinis: & ideo ex eo per
plumbi examen minus comburitur, & facilius depuratur. Quia verò Iouis
substantia, pluris argenti viui capax extitit, & minore tereitatis quantitate,
maioreque puritate illius, atque subtiliore substantia participans, ideo magis in
commisto saluatur quàm Saturnus & Venus, quia magis commisto in profun¬
do adhaeret. Et haec est causa, quare multa perfecti deletur quantitas, prius¬
quàm ab illo separetur coniunctus. Venus verò fusionem cum ignitione prę¬
stat. Sed quia tardior est illius quàm perfecti fusio, ideo separatur de commi¬
sto, tardius tamen quàm Saturnus, propter ignitionem substantiae suae fusibi¬
lis. Quia verò minoris est argenti viui quantitatis quàm lupiter, & maioris ter¬
reitatis, & substantiae spissioris, ideo facilius quàm lupiter de commisto tolli¬
tur, quoniam in profundo magis Iupiter quàm Venus adhaeret. Mars verò fu¬
sionem non habet, & ideo non permiscetur, quod propter suae humiditatis pri¬
uationem contingit. Sed & si propter ignis vehementiam illum permisceri
contingat, quia humiditatem non habet, Lunae aut Solis humiditatem com¬
bibendo, ei per minima vnitur, ideo licent terreitatem multam, & argenti viui
paucitatem, & fusionis carentiam habeat, non separatur ab eis per artificium
leue. Per hoc igitur artificis dilatatur industria, ad cuiusque corporis recti¬
ficationem veram, si rectè eius quod scripsimus efficaciam nouerit. Si verò
fantasticè super illud intellectum contraxerit, nihil ex eo veritatis cognoscet.
Sunt autem duo in huius examine perdurantia perfectionis corpora, Sol sci¬
licet & Luna, propter bonam compositionem, quae per bonam mistionem re¬
sultat, & illorum puram substantiam.
Cineritij examen, quomodo sit componendum & exercendum. Cap. LXXXIX.
Narremus igitur modum illius. Et est vt tollatur cinis cribellatus, aut calx
aut puluis ossium animalium combustorum, aut horum omnium comm¬
mistio, aut quorundam. Dehinc itaque cum aqua madefiat, & super illud
prematur manus, & fiat stratum firmum & solidum, & in medio strati fiat
rotunda fouea & solida, & super illius fundum spargatur vitri triti quantitas
aliqua. Deinde verò exiccari permittatur, & cum sicca fuerit, ponatur illud
de cuius intentione sit tolerare huius examen, in foueam dictam, & super il¬
lam carbonum ignis fortis succendantur, & super faciem examinabilis suffle¬
tur corporis, donec fundatur. Quo fuso, Saturni partem post partem proij¬
ciamus in illud, & super illud suffletur cum flamma fortis ignitionis. Et dum
videris illud agitari, & motu concussionis forti non est purum. Expecta igi¬
tur, donec totum euanescat plumbum. Quòd si euanuerit, & non cessat
illius motus, non est depuratum. Iteratò igitur super illud plumbum proijce,
& super illius faciem iteratò suffla, donec plumbum separetur. Quòd si non
quieuerit, iteratò post plumbi proiectionem; sufflationem in illius faciem
procura, quousque quiescat, & videas illud mundum & clarum in superficie sua.
Post hoc verò carbones aperi, & ignem dissipa, & in faciem eius aquam perfun¬
de: hoc enim perfectè examinatum inuenies. Et si quandoque in sufflatione
huius