575
192 DE INVENTIONE
De Medicina Solari tertij ordinis. Cap. XXII.
Medicina verò Solaris fit ex Sole dissoluto, & praeparato ad modum Lunae
cui appone sulfuris soluti partes tres, arsenici partem vnam, vt in fine ha¬
betur, per omnia faciendo vt in Lunari capitulo, & erit medicina tingens omne
corpus, & ipsum Mercurium in verum Solem, vel amplius, secundum modum
iam tibi traditum. Lege & pérlege Summam perfectionis nostram, & inuenies
modum regiminis tibi ordinatum, vt in infinitum tingas, si ingenium acutum
possideas, nec discurre hinc inde in diuersis Philosophorum dictis ambiguis.
Nam omnes ad vnam tendunt perfectionem, tibi à nobis sufficienter traditam.
Experiri poteris, si tantum valeas, sin autem, recede, quia damnum incurres,
& inanitionem.
De Aquis solutiuis, & oleis inceratiuis. Cap. XXIII.
Flli doctrinae perquire experimenta, nec desine, quia fructum in eis inuenies
millecuplum, quia tibi soli hunc librum scripsi, quem complere volo cum
aliquibus aquis & oleis, in nostro magisterio multum necessarijs: cum ijs
sigillabimus librum nostrum de perfectionis inuentione: Et primò cum aqua
nostra dissolutiua, de qua mentionem fecimus in Summa nostra, cum loquuti
fuimus de Dissolutione cum aquarum acumine. Primò sume libram vnam de vi¬
triolo de Cypro, & lib. semis salis petrae, & vnam quartam aluminis lameni, ex¬
trahe aquam cum rubigine alembici: nam dissolutiua est multum, & vtere ea
in capitulis praelibatis: fit autem multò acutior, si cum ea dissolueris quartam sa¬
lis ammoniaci, quia soluit Solem, sulfur & argentum. Aqua alia philosophica
nostra inceratiua. Sume oleum distillatum ab ouorum albuminibus, tere cum
medietate salis petrae, & ammoniaci, ana, & fit optimè, vel cum sale alckali mi¬
sce, & distilla vt prius, & inquantum hoc plus reiteraueris, tanto melius ince¬
rat: aut cum oleo tartarino, coniunge oleum praedictum, & distilla oleum iu¬
ceratiuum album. Oleum inceratiuum rubeum. Sume oleum vitellorum, seu
capillorum humanorum, cui adiunge tantum salis ammoniaci, & iterum distil¬
la, & hoc ter, & erit oleum rubicundissimum inceratiuum. Oleum viridis aeris
fit, cum viride aeris dissoluitur in aqua salis ammoniaci, & cum illo congelato
admisce oleum vitellorum, & distilla, & hoc ter renouando, & habebis oleum
viridis aeris ad incerandum aptum & vtile. Oleum fellis fit, extrahendo à felle
oleum, vt à capillis humanis, per omnia faciendo vt in alijs. Et non dico, quòd
ista dent humiditatem radicalem mineralem, vt probauimus in sulfure & arse¬
nico, sed saluant tincturam à combustione, donec ingrediatur, & postea fu¬
giunt in expressione ignis, vt à nobis alibi narratum est. Quicunque artifex se¬
cundum dicta nostra, in hoc libro nostro tradita, perfecte & studiosè fuerit o¬
peratus, inueniet post complementum operis sui, nos verum inuesti¬
gasse, & in hoc liber noster terminatur, qui de Inuentione ve¬
ritatis seu perfectionis intitulatur.
GEBE¬
FINIS.