575
193
GEBERI ARABIS PHILOSOPHI SO¬
LERTISSIMI, RERVMQVE NATVRALIVM PE¬
RITISSIMI, LIBER FORNACVM AD EXERCEN¬
dam χημείαν pertinentium, interprete RO¬
DOGERO HISPALENSI.
Praefatio, diuidens librum in tres partes. Cap. I.
CONSIDERAVIMVS consideratione non fantastica, nos to¬
tam artem tradidisse in voluminibus nostris. Sed ne ob inuidiam
mordeamur, hunc librum Fornacum praescripsimus, in quo tra¬
ctabimus practicam manualem, tam in spirituum, quàm cor¬
porum pręparationibus, vt artifices leuius contingere valeant
ad operis complementum. Cùm ergo vltima consideratio in
rerum cognitione magis propinquarum consistat, & in modo
operandi, & res à rebus regimine ignis extrahi possunt: Et quum ad hanc rem
peruenire non possumus, nisi separando superflua à contento desiderato, scili¬
cet sulfuris combustibilitates & terreitates corpus quodlibet infoedantes: Hinc
est quòd primò singulos operandi modos tractabimus, vtpote, qualis furnus
cum suis instrumentis spectet ad quamlibet rem praeparandam, vsque ad ope¬
ris complementum cum regimine ignis illi appropriato, & qualia vasa perti¬
neant ad propositum, vt artifex perficere possit suam operationem. Secundò
quae res pręparandae sunt, vt ex simplicibus seu commistis verum Solem vel Lu¬
nam generare valeat cum splendore. Tertiò narrabimus illa quae perfici pos¬
sunt cum alteratiuis, & quae naturaliter alterantur cum complemento totali: Et
modum permiscendi cum proportione debita, & cum medicinis longo tem¬
pore ad haec proparatis. In fine autem pertractabimus recapitulationem
omnium experimentorum nostrorum, cum quibus peruenimus ad notitiam
veritatis huius.
PRIMA PARS HVIVS LIBRI
de modis operandi.
De Furno calcinatorio. Cap. II.
Fiat Furnus calcinatorius quadratus in longitudine quatuor pedum, in lati¬
tudine trium pedum, & sit spissitudo parietum dimidij pedis in hunc mo¬
dum. Ponantur ergo Luna, Venus, Mars, vel aliae res calcinandae in patel¬
lis terreis de fortissimo luto, de quo crucibula fiunt, vt possint in ignis asperita¬
te stare, vsque ad calcinandi totalem combustionem. Calcinatio thesaurus rei
est, nec te taedeat calcinationis. Studeas autem in nostris voluminibus quae di¬
ximus. Per calcinationem mundificantur corpora imperfecta, & per reductio¬
nem calcinati in solidam massam. Et tunc proijciatur medicina nostra super ea,
& gaude.
De Furno sublimatorio. Cap. III.
Fiat Furnus sublimatorius, videlicet per modum in Summa nostra de spiri¬
tuum Sublimatione prius traditum completè secundum hanc formam
In sublimatione sulfuris debet cooperculum sublimatorij facere cum ma¬
gno libero concauo cannali interius ad modum alembici sine naso. Nam aliter
descenderet totum sublimatum ad fundum vasis prae nimio calore. Nam in fi¬
ne sublimationis non ascendit sulfur, nisi cum expressione, vsque ad ignitionem
r