575
194 LIBER FORNACVM
aludelis, & nisi sublimatum in cannali retineretur superius cùm leuiter funda¬
tur, descenderet iterum per uasis latera, vsque ad fundum, & sic nihil inueniretur,
sublimatum, vt notum est expertis.
De Furno distillatorio. Cap. IIII.
Fvrnus distillatorius est idem cum furno sublimatorio. Ignis autem admini¬
strandus est secundum exigentiam rei distillandae. Modum autem suffici¬
enter descripsimus distillatorium tam mineralium, quàm vegetabilium, in
Summa nostra perfectionis.
De Furno descensorio. Cap. V.
Furnus autem descensorius fit in hunc modum. Et est apud nos inter fuso¬
res cineritiorum & cementorum mirabiliter vsitatus. Reducuntur autem om¬
nia corpora calcinata, combusta, soluta, & coagulata per hunc furnum in
solidam massam: Imò cineritia & cementa, & testę seu crucibula, in quibus sae¬
pius fusum est argentum ad recuperationem illius metalli imbibiti.
De Furno fusorio. Cap. VI.
Furnus fusorius, in quo omnia corpora leuiter funduntur per se, & est furnus
iste multum vsitatus inter fusores monetarios, necnon & aurichalcum in his fur¬
nis funditur & tingitur cum tutia vel calamina, vt notum est expertis.
De Furno solutorio. Cap. VII.
Furnus dissolutorius fit cum cacabo aquae pleno cum instrumentis ferreis
in quibus artificios è tenentur alia instrumenta, ne cadant, in quibus fit om¬
nis dissolutio, & haec est forma furni & vasorum.
De Furno fixatorio uel Athannor. Cap. VIII.
Fiat Furnus fixatorius ad modum furni calcinationis, & sit patella profunda
terrea plena cineribus cribellatis. Sit autem vas cum materia fixanda bene
sigillatum in medio cinerum situata, sic quòd spissitudo cinerum subtus &
superius & in circuitu sit ad spissitudinem quatuor digitorum, vel secundum illud
quod fixare desideras: Quia maior ignis requiritur in vno quam in alio fixando. Per
hunc furnum & per hanc viam peruenerunt antiqui Philosophi ad opus magi¬
sterij, quod notum est verè philosophantibus, quod per nos est satis monstra¬
tum sufficienter in libris nostris, illis qui fuerint veritatis inuestigatores. Et haec
est figura Athannor. Qui vero in huiusmodi potest magis ingeniari, non ex¬
cuset se ab hoc per nostram traditionem.
SECVNDA PARS DE REBVS
PRAEPARANDIS.
De Praeparationibus spirituum mediorum mineralium & aluminum. cap. IX.
In hoc capitulo dicam praeparationes spirituum, & primò Mercurij. Si autem
perfectè desideras eum sublimare, ad libram eius pone salis communis lib. duas
& semis, & salis petrae libram semis, mortifica totum, simul terendo cum ace¬
to, quovsque non appareat in eo de viuo aliquid, & sublima vt scis, quia vtile. Su¬
blimatur autem Mercurius rubeus, scilicet libra vna eius, ab vna libra salis petrae
& lib. vna vitrioli, cum quibus optimè teritur & sublimatur rubeus & splendi¬
dus. Sublimatur autem arsenicum, scilicet libra vna, à libra vna limaturae Vene¬
ris, & salis communis libra semis, aluminis calcinati quarta librae vnius. Mortifi¬
centur cum aceto super ignem mouendo, quovsque totum denigretur, & iterum
imbibe, desicca mouendo, & hoc ter: sublima azymum, & vtile. Sulfur autem de¬
coctum in lixiuio & exiccatum, sublimatur cum eisdem faecibus, sicut arsenicum
excepto quòd loco limaturae Veneris ponitur limatura Martis, vel batitura
squamae eius, in vase praedicto. Sal autem ammoniacum à sale communi sublimatur
aequis ponderibus impositis. Tutia verò & Marchasita, atque corpora imperfe¬
cta su¬