575
GEBRI. 201
aqua dissolutionis Lunę, cui adiunge medium eius Mercurij rubificati per sub¬
limationem, & aliqualiter fixati & dissoluti, Lunae autem dissolutae quantum
ipsum zyniar appone, quibus fermentatis per diem, extrahe aquam per distil¬
lationem & redde, & hoc decies. In fine coagula & reduc in corpus, & gaude¬
bis ab inuento. Aliter. Solue ipsum zyniar & crocum nostrum praeparatum
cum Mercurij sublimatione, quousque rubescat, adiunge tantum salis ammo¬
niaci, & sublima ter ab illo croco, quod dissolue. Sint autem crocus & zyniar
ana, cui adiunge tantum de Luna dissoluta, quantum de duobus: fac vt in prae¬
cedenti incerando, & reduc, quia leue, Item. Alium modum tibi tradimus lae¬
uiorem. Recipe croci & zyniar dissolutorum ana, adiunge tantum auri disso¬
lutri, incera vt prius. In fine congela, & da illi quartam eius de oleo salis petrae,
& proijce tantum Lunae, & erit tinctura cum citrinali aspectu. Aliter autem &
optime. Fac aquam de zyniar nostro, & de illo croco nostro, & imbibe cal¬
cem Solis & Lunae ana, quousque biberint eorum pondus. In fine incera cum
oleo ammoniaci & petrae, & reduc in corpus nobile. Item. Sublima ammonia¬
cum à viridi nostro, cui tunc adiunge crocum & zyniar, ex quibus bene com¬
mistis, sublima bis vel ter, ammoniacum extractum de praedicto, & in fine dis¬
solue totum, cui adiunge tertiam auri dissoluti, incera vt prius, & congela: Et
proijce supra Solem & Lunam, ita quòd Lunae sint duae partes, Solis autem
vna, & erit bonum.
Finis libri Fornacum.
DOCTISSIMI VIRI ROGERII BACHO¬
NIS DE ALCHEMIA LIBELLVS CVI
titulum fecit, Speculum Alchemiae.
PRAEFATIO.
MVLTIFARIAM, multisque modis loquebantur olim Philosophi per
sua scripta, quum velut in aenigmate, & quasi nebulosa voce scientiam
quandam prae caeteris nobilem, nobis penitus obumbratam relique¬
runt, & sub desperationis velo negatam omnino, & hoc non sine
causa. Quare ego pręcipio, vt prae omnibus aliorum scriptis, super ista septem
capitula, transformationem metallorum in se continentia, mentem tuam fir¬
miter fundes, & eorum principium, medium, & finem saepius in corde reuol¬
uas, & subtilitatem talem in eis inuenies, qua adimplebitur animus tuus.
De diffinitionibus Alchemiae. Cap. 1.
In pluribus Antiquorum codicibus plures inueniuntur istius artis diffinitio¬
nes, quarum intentiones nos in hoc capitulo considerare oportet. Nam
Hermes de hac scientia dicit: Alchemia, est scientia corporea, ex vno & per
vnum simpliciter composita, preciosiora adinuicem per cognitionem & effe¬
ctum coniungens, & eadem naturali commistione in genus melioris conuer¬
tens. Alius quidam dicit: Alchemia, est scientia docens transformare omne ge¬
nus metalli in alterum: Et hoc per medicinam propriam, sicut patet in mul¬
tis Philosophorum libris. Quare Alchemia, est scientia docens facere, & ge¬
nerare quandam medicinam, quae Elixir nuncupatur, quae quando proij¬
citur super metalla, seu corpora imperfecta, perficit ipsa completè in momen¬
to proiectionis.