575
202 SPECVLVM ALCHEMIAE
De Principijs naturalibus, & procreationibus mineralium. Cap. II.
Secundò principia naturalia, & procreationes mineralium perfectè decla¬
rabo. Vnde primò notandum est, quòd principia mineralia in mineris
sunt Argentum viuum & Sulfur. Ex istis procreantur cuncta metalla, &
omnia mineralia, quorum multae sunt species, & diuersae. Sed dico quòd natu¬
ra semper proposuit, & contendit ad perfectionem auri. Sed accidentia diuer¬
sa superuenientia transformat metalla, sicut in multis inuenitur Philosopho¬
rum libris satis apertè. Nam secundum puritatem & impuritatem praedicto¬
rum duorum, scilicet Argenti viui, & Sulfuris, pura & impura metalla generan¬
tar, videlicet: Aurum, argentum, stannum, plumbum, cuprum, ferrum. De
quorum natura, videlicet puritate & impuritate vel immunda superfluitate, &
defectu, talia accipe vera. De natura Auri. Aurum quidem est corpus per¬
fectum, ex Argento puro, fixo, claro, rubeo, & ex Sulfure mundo, fixo, rubeo,
non adurente generatum, & nullum habet defectum. De natura Argenti.
Argentum est corpus mundum, purum, ferè perfectum, ex Argento viuo pu¬
ro, ferè fixo, claro, & albo, & de tali Sulfure procreatum, & deficit ei pauca fixa¬
tio, & color cum pondere. De natura Stanni. Stannum est corpus mundum
imperfectum, ex Argento viuo puro, fixo, & non fixo, claro, albo in suo mani¬
festo, & rubeo in suo occulto, & de tali sulfure procreatum, & deficit ei sola de¬
coctio siue digestio. De natura Plumbi. Plumbum est corpus immundum &
imperfectum, ex Argento viuo impuro, non fixo, terreo, faeculenio, aliquan¬
tulum albo in manifesto, & rubeo in occulto, & ex tali Sulfure adustibili ex ali¬
qua parte procreatum, & deficit ei puritas, fixatio, cum colore & ignitione,
De natura Cupri. Cuprum est corpus immundum & imperfectum, ex Ar¬
gento viuo, impuro, non fixo, terrestri, adurente, rubeo non claro, & ex tali sul¬
fure generatum: & deficit ei fixatio, & puritas cum pondere, habetque nimis de
colore impuro, & terrestreitate non adurente. De natura Ferri. Ferrum est
corpus immundum & imperfectum, ex Argento viuo impuro, nimis fixo, ter¬
restri adurente, albo & rubeo, non claro, & ex tali Sulfure generatum, & defi¬
cit ei fusio, puritas & pondus, & nimis habet de sulfure fixo immundo, & terre¬
streitate adurente. Haec ergo iam dicta Alchemista quilibet notare debet,
Ex quibus propinquius materia Elixiris sit elicienda. Cap. III.
In iam dictis, sufficienter determinata est procreatio, tam perfectorum quàm
imperfectorum metallorum. Nunc ad materiam imperfectam perficien¬
dam eligendamque redeamus. Cum ex capitulis praecedentibus satis notum
sit, quòd ex Argento viuo & Sulfure cuncta procreentur metalla, & quomo¬
do ipsorum impuritas immundiciaque corrumpit, & cum nulla res metallis
adhiberi debeat, quae non ex ipsis sit composita seum orta, satis nobis apertè re¬
linquitur, quòd nulla res extranea, quae ex his duobus non sumpsit originem,
potens est & sufficiens ipsa perficere, vel eorum transmutationem facere
nouam. Quare admirandum est, quòd aliquis prudens suam fundat intentio¬
nem super animalia, siue vegetabilia, quae valde sunt remota, cum inuenian¬
tur mineralia satis propinqua. Nec credendum est omnino, quòd aliquis Philo¬
sophorum, posuerit artem in praedictis remotis, nisi similitudinarie. Sed ex prae¬
dictis duobus fiunt metalla cuncta, & nihil eis adhaeret, nec eis coniungitur,
nec ea transmutat, nisi quod ex illis est. Et sic de iure oportet nos accipere Ar¬
gentum viuum & Sulfur, pro lapidis nostri materia. Nec Argentum viuum per
se solum, nec Sulfur per se solum, aliquod generat metallum, sed ex amborum
commistione diuersa metalla diuersimodè procreantur, & mineralia multa,
Ergo