575
ROGERII BACHONIS. 203
Ergo ex amborum commistione materia nostra constat eligenda. Sed finale no¬
strum secretum, est excellentissimum & maximè occultum: Ex qua re minera¬
li debeat fieri propinquius & vicinius: Et hoc ipsum eligere sollicite tenemur.
Pono igitur, quòd eligatur materia nostra, primò ex vegetabilibus, vt sunt her¬
bae, arbores, siue omne progrediens è terra, Tunc oportet inde prius fieri Ar¬
gentum viuum, & Sulfur, per longam decoctionem, a quibus, & a quorum ope¬
ratione excusamur: Cum nobis natura proponat Argentum viuum & Sulfur. Etsi
eligeremus ex animalibus, vt sunt sanguis humanus, capilli, vrina, egestio, oua
gallinarum, & omnia quae ex animalibus procedunt, oporteret etiam ex ipsis
fieri Argentum viuum & Sulfur decoquendo, à quibus excusamur, vt prius.
Sin eligeremus ex medijs mineralibus, vt sunt omnia genera Magnesiarum,
Marchasitarum, Tutiarum, Atramentorum, seu vitriolorum, aluminum, Bau¬
rach, salium, & aliorum multorum, oporteret similiter, vt ex praedictis, Argentum viuum
inde fieri & Sulfur decoquendo, à quibus, vt ab alijs praecedentibus excusa¬
mur. Et si eligeremus aliquem ex septem spiritibus per se, vt solum Argentum
viuum, aut Sulfur solummodò, aut Argentum viuum, & vnum è duobus Sul¬
furibus, aut Sulfur viuum, aut auripigmentum, aut Arsenicum citrinum, aut ru¬
beum solum vel compar, nequaquam perficeremus, quia cum nunquam natu¬
ra perficit aliquid, sine amborum commistione aequali, nec nos, à quibus
tunc, vt à praedictis Argento viuo, & Sulfure, in sua natura excusamur. Fina¬
liter, si eligeremus ipsa, quodlibet, sicut est, oporteret nos commiscere secun¬
dum debitam proportionem, quàm humanum ignorat ingenium, & postmo¬
dum decoquere, ad coagulationem in solidam massam. Et ideo excusamur
à receptione amborum in sua propria natura, videlicet Argenti viui & Sul¬
furis, cum ignoremus dictarum proportionem, & inueniamus corpora in
quibus inuenimus praedicta proportionata, coagulata & coadunata debito
modo. Hoc secretum tene secretius. Aurum est corpus perfectum & mascu¬
linum, sine superfluitate aliqua aut diminutione. Et si imperfecta, sola lique¬
factione sibi commista perficeret, esset Elixir ad rubeum. Argentum est etiam
corpus ferè perfectum & foemineum, quòd si etiam imperfecta ferè perficeret
sola fusione vulgari, esset Elixir ad album, quod non est, nec esse potest, quia
solummodò perfecta sunt. Quòd si illa perfectio esset commiscibilis imper¬
fectis, non imperfectum cum perfectis perficeretur, sed potius illorum perfe¬
ctio cum imperfectis diminueretur, & imperficeretur. Sed si essent plusquàm
perfecta, vel in duplo, vel in quatruplo, centuplo, vel vltra, interim perficerent
imperfecta. Et quia natura semper operatur simpliciter: Perfectio in eis simplex
est, & inseparabilis, & in commiscibilis, nec arte ad opus abbreuiandum po¬
nerentur in lapide pro fermento, & reducerentur tunc in pristinum, quum sum¬
mè volatilis superat summam fixi. Et quia Aurum est corpus perfectum, ex Ar¬
gento viuo rubeo, claróque, & ex tali Sulfure, ideo non eligimus ipsum pro
materia lapidis ad Elixir rubeum, eo quòd ita simpliciter est perfectum, sine
mundificatione ingeniosa, & tam fortiter digestum, & coctum naturali calidi¬
tate, quod cum igne nostro artificiali vix in Aurum & Argentum operari vale
mus. Et quanuis natura aliquid perficiat, tamen intimè mundificare, seu per¬
ficere, ac purificare ignorat, quia simpliciter operatur super illud, quod habet.
Quare si eligeremus Aurum vel Argentum pro materia lapidis, vix aut diffi¬
culter inueniremus ignem in eis agentem. Et licet non ignoremus ignem, tamen
ad intimam sui mundificationem & perfectionem peruenire non possemus,
propter sui fortissimam compactionem, & compositionem naturalem: qua¬
re excusamur à receptione primi ad rubeum, seu secundi ad album, cum inue¬