575
210 CORRECTORIVM
Sulfuris sit infectio, & multa quantitas argenti viui in ipsis dignoscitur esse perfe¬
ctio, cum sit incombustibile & aerium, quoniam Sulfur comburit & comburi¬
tur, & perfectionem omni tempore impedit. Haec de verbo ad verbum sunt
Philosophorum dicta super Aristotelem in quarto Meteoron. Credendum
est autem, quòd ipsorum Philosophorum veritas in aliquo mendacio nunquam
est reperta. Sic faciens ars sequitur viam naturae, ex quibus elici veritas potest
nec est credendum fabulis fictis, nec operibus mendosis, ab opere naturae om¬
nino extraneis, vt dicitur: Qui credit in mendacium, & non secretis Philoso¬
phorum, perdit tempus cum opere, & labores.
De formatione Mineralium, quae originem ex Mercurio non ducunt Cap. VIII.
Sunt autem media mineralia secundum quod dictum est, quae originem
ex Mercurio non ducunt, id est, ex Mercurio propinquo, & debilis sub¬
stantiae, & horum quaedam sunt sales, quae liquefiunt humido faciliter, vt
alumen & chalcanthum, sal simplex, & sal ammoniacus, sal petrae lapidis, & omnia
genera salium. Et quaedam sunt vnctuosa, nec liquefiunt solo humore faciliter, vt
auripigmentum, arsenicum, sulfur, & alia sulfurea. Nam aqueitas sulfurorum est
commista cum terra viscosa, commistione forti, cum feruentia caloris, donec fa¬
cta sunt vnctuosa, & postea coagulata sunt ex frigore. Atramenta verò com¬
posita sunt ex sale & sulfure & lapidibus. Creditur in eis esse vis mineralis ali¬
quorum liquabilium, quae ex eis fiunt, vt chalcanthum & calcatar, quę generan¬
tur ex maioribus granis atramenti, & non soluuntur, nisi soluatur salsedo cum
ipsis, quae est in ipso sulfure, & postea congelatur in frigore, & istud iam acci¬
pit vim mineralem, ab aliquibus corporibus naturaliter in terra: quod accipit
vim ferream erit rubeum, vel terreum, & calcatar. Quod autem vim aeream ac¬
cipit, hoc erit viride aeris, vel chalcanthum. Vnde est possibile ista duo, scilicet
calcatar & chalcanthum ab ipso generari. Quanuis autem omnia prędicta par¬
ticipent in vi minerali cum metallis, tamen corpora metallica artificialiter ex
ipsis fieri non possunt, cum alterius sint naturae, & cum eis ex vna materia pro¬
pinqua originem non duxerint. Non tamen nego, quin cum ipsis possint me¬
talla purgari aut dissolui, ac sophistica forma per ea introduci, vt in ipsis errent,
homines. Potest quoque plumbi nigredo siue immundicia abstergi, veruntamen
plumbum semper manet plumbum, quanuis videatur argentum, & introdu¬
cant in eo nouas qualitates alias, vt appareat argentum. Sic artifices etiam pos¬
sunt facere congelationes per ea, id est, ex Mercurio humidum extrahere cum
rebus siccis, vt videatur Mercurius coagulatus, sed ista coagulatio est pessima.
Philosophorum autem coagulatio, non humidum exiccat, sed Mercurium suę
radicalis hamiditatis consumptione coagulat. Audi quid dicat Aristoteles:
Sciant artifices Alchemię, species rerum transmutari non posse, sed similia illis
facere possunt, & tingere rubeum citrino, & album tingere colore rubeo, do¬
nec fiat multum simile auro, vel argento, vt hi qui coniungunt stannum, cu¬
prum, & Mercurium, & inde faciunt aurum sophisticum. Sic expositio per
minora mineralia non est impossibilis, aut vapor caloris, ponderis, etiam dimi¬
nutio contra haec non stant, sed contra verum aurum & argentum, quae nequa¬
quam in natura & arte conceduntur fieri, nisi reductione corporum in pri¬
mam materiam: sic species rerum transmutari possunt, vt postea Aristoteles sub¬
dit, & hoc non fit per solam liquefactionem, sed per congelati Mercurij resolu¬
tionem cum admistione sui spiritus, corpus in Mercurium transformatur.
De