575
CORRECTORIVM. 209
albi, vel rubei non vrentis. Vnde Aristoteles in quarto Metheoron: Si sulfur
album non vrens fuerit, congelat Mercurium in argentum bonum. Si sulfur pu¬
rum cum rubore clarum, & in eo vis igneitatis simpliciter non vrentis, conge¬
lat Mercurium in aurum purissimum, quoniam omne siccum naturaliter ebi¬
bit suum humidum, vt in suis partibus sit consumatum. Vapor ergo sulfuris,
argentum viuum coagulantis ex sua substantia, est terreus, subtilis, aereus, de¬
coctus, & digestus à commistione prima sibi vnita à coctione caloris. Postea
eleuata, decocta & digesta, donec habeat vim sulfuream coagulandi Mercu¬
rium in corpora metallica; secundum quòd sulfur fuit simplex vel adurens.
quod perfectionem vel imperfectionem in mentallis causat, vt postea appare¬
bit. Exemplum de his, quòd ipsorum prima materia, sit argentum viuum, quo¬
niam quum liquefit per calorem, conuertitur in ipsum. Certum quippè est, ipsa
antea fuisse argentum viuum, quia omnis res, de eo, in quod resoluitur, est. Nam
glacies conuertitur in aquam calore mediante, necessarium est ergo, prius a¬
quam, glaciem fuisse.
De Generatione Sulfuris, Mercurij, & quae ex eis oriantur metalla, in generali, & quomodò
perfecta ab imperfectis differant. Cap. VII.
Hic notandum est, quòd Sulfur prouenit ex pinguedine terrae, in minera
per temperatam decoctionem inspissata quousque induretur & sicca fiat.
Et cum indurata fuerit, Sulfur vocatur. Argentum verò viuum in sua ra¬
dice prima, est compositum ex terra alba, subtili, nimium Sulfurea, cum aqua
clara fortiter admista, & vnita tali vnione per minima, quousque humidum tem¬
peretur à sicco, & siccum ab humido aequaliter, donec fiat substantia vna, non
quiescens in superficie plana, nec adhaereat tangenti propter siccitatem, quae
alterauit aqueitatem in ipso. Est autem hommogenium in natura, quia aut totum
remanet in igne, & fixum, aut totum euolat in fumum, cum sit incombustibile
& aereum, & hoc est signum perfectionis: & ideo cum postea de terra sulfurea
decurrit, calefactum superius ascendit. Vnde in sua natura est, vt per calorem
sublimetur. Veruntamen continua sublimatione nimium sublimando depu¬
ratur, deco quitur, & inspissatur, ac per sulfur album & rubeum gradatim con¬
gelatur, quod quidem Sulfur dissoluitur multoties, & postea congelat argen¬
tum viuum, & illius sublimatione inceratur caloris actione, donec vix in milli¬
bus annorum successiuè, & operatione naturae in perfectum metallum conge¬
letur. Et sic quidem ipsa natura in vasis mineralibus, mediante calore, operatur
metalla. In istis ergo operibus naturàm imitari oportet quicunque vult medici¬
nam perficere ad imperfectorum perfectionem, licet ista corpora differant in
compositione sua ab argento viuo, quae ab eo generantur eodem modo, quo
ipsum fuerit purum vel impurum, & Sulfure mundo vel immundo, sibi extra¬
neo, vt dictum est. Si enim argentum viuum coagulatur à Sulfure albo, non vren¬
te, erit argentum. Si coagulatur ex Sulfure puro, in quo est vis igneitatis, simi¬
liter non vrentis, erit aurum. Si verò Sulfur fuerit malum & debile, & Mercu¬
rius bonae substantiae, conuertit ipsum in aes. Si verò argentum viuum fuerit po¬
rosum, terreum, & immundum, & Sulfur etiam immundum, foetidum & ter¬
reum, & fixae substantiae, fit ex ipso ferrum, quòd postea non funditur. Stannum
verò videtur argentum viuum bonum habere, Sulfur verò malum, non bene
mistum, & quasi non bene congelatum. Plumbum verò habet argentum vi¬
uum malum & grossum, mali saporis & foetidum, ac debilis virtutis: Vnde assi¬
duè per ignis violentiam corrumpitur. Sic differunt corpora meta llica ab ar¬
gento viuo, secundum quòd ipsis inest Sulfur extraneum, vel adurens, vel sim¬
plex. Et sic consideratur, quae virtus sit in ipsis. Cum enim multa quantitas
s 3