575
212 CORRECTORIVM
sicca, aqua verò superficiem. Et nequaquam artificialiter sic possunt coniungi, qui
istae duae naturae stent in vna natura coniunctim, quanuis aqua possit abluere,
& mundare terram. Sed quòd siccitas terrae artificialiter mutetur in humidum
aqueum, credi impossibile est, licet terra madefiat aqua. Sic minora minera¬
lia possunt coniungi cum metallis, & ea purgare, & aliquomodo nouam formam
introducere, sed cum ipsis permanere, & illud immaturum maturare natura non
concedit. Quare fatui sunt, qui tot & tam diuersa negotia, & sophisticationes
ad decipiendum homines adducunt, scilicet res improportionabiles, quę nec
naturam dant, nec eam recipiunt, scilicet secundinas, testas ouorum, crines, san¬
guinem rufi hominis, basiliscum, vermes, herbas, stercus humanum, & sic de
infinitis generibus stercorum, volentes cum pessimis optima perficere, & na¬
turae defectum cum his adimplere. Sed quia in his naturalibus, nec aliquate¬
nus talium vnquam veram materiam imaginando sunt perscrutati, volentes stercus
seminare & metere triticum, quod satis videtur imponssibile, vt dicitur, Quae semi¬
nauerit homo, haec & metet. Ergo si stercus seminat, stercus inueniet. Quare
non est mirum, quòd nullus in tali stercore perficit, cum sint delusi, & omnes ipsis
adhaerentes. Semina igitur aurum & argentum vt afferant fructum, cum labore tuo, me¬
diante natura, quia ipsum habet, & est illud quod quęris, & nulla alia res mundis
cùm alia omnia sint foetida, & naturae cedant per ignis assiduitatem & examen
Sunt & aliqui Alchemistae in minoribus mineralibus laborantes, scilicet in qua¬
tuor spiritibus, vt in sulfure vulgi & arsenico, auripigmento, & sale ammoniaco
volentes ex his tincturas perficere, sed illud minime facere possunt, vt patet per
diffinitionem naturae. Quia tingere non est aliud, quàm tingens tinctum in natura
suam transformare, & secum sine vlla separatione permanere, docens naturam prae¬
liari contra ignem persequentem, & ita, vt natura tingentis & tincti concordent,
verbi gratia: si ex auro vel argento tinxeris plumbum vel stannum, vel aliquod
tale, quod concordat in naturis, quia originem ex vtraque parte ex Mercurio du¬
xerunt: & cùm maturum immaturo coniungitur, cum maturo perficietur in tali
via. Sed cùm isti quatuor spiritus sint alterius naturae cum metallis, vt sufficien¬
ter prius dictum est: Ideo si tingunt, tunc quaero, vtrum debeant conuertere, vel
conuerti. Si conuerti, tunc tinctura non est, vt prius patuit per eius diffinitio¬
nem: si autem conuertere, tunc tingendum conuertet in suam naturam, & haec
est terrena, naturae metallicae contraria, ideo tingendo, metallum facere non
potest. Quod autem tingens tingendum conuertat in suam naturam, probatur, quia
omne generans naturaliter generat sibi simile, sed quia natura quatuor spirituum
generans, est terrea, igitur generabit sibi simile, quod etiam erit terrea materia
sicut ipsum. Sic etiam omnem aliam tincturam fatuam, quae non inuenitur in pro¬
prietate metallicae naturae, despicias cum vijs alijs naturae extraneis, quia in ip¬
sis non est aliud, nisi rerum consumptio, temporis perditio & laboris, cùm om¬
nia ista apparenter sint metalla, & non existenter, quae per minora mineralia,
vel consimilia sunt praeparata. Et ergo stultum est, quaerere in re, quod antea non
fuit in illa, sicut verum aurum & argentum in rebus foetidis & adustibilibus.
De differentia sulfuris uulgi, & Philosophorum simplicis, non
adurentis Cap. XI.
Nunc quęrendum est de differentia sulfuris simplicis Philosophorum non
adurentis, & sulfuris vulgi. Cùm philosophus generaliter loquatur: sulfur
coagulat Mercurium. Vtrum omne sulfur Mercurium coagulet? Dicen¬
dum est quòd non. Quia omne sulfur vulgi, secundum Philosophum, metallis
est contrarium. Item Auicenna: Non intrat in magisterium nostrum, quia non
est ortum ab eo, cùm semper inficiat, denigret, & corrumpat, quocunque mo¬
do per