575
218 CORRECTORIVM
curium, qui dissoluit & aperit naturas, vt simpliciter vnum possit transire in a¬
liud, & perfectam vim mittere in imperfectum, vt secum perficiatur. Et hi sunt
labores viae particularis, quibus aurum & argentum fieri potest, sed vniuersa¬
liter non. Nota. Mercurius crudus dissoluit corpora, & reducit ea in primam
materiam, sed Mercurius corporum hoc facere non potest. Est enim propter
cruditatem sui sulfuris, quòd in prima habuit alba terra, ex qua cum aqua clara
factus est ab initio, quia illud crudum semper appetit corrodere, quod suae na¬
turae vicinius est: primò aurum, secundò argentum, & sic de caeteris. Quare al¬
ter Mercurius corporum sic facere non potest, quia per congelationem illud
crudum sulfur, quod antea fuit in illo, est alteratum in natura, & ideo non cor¬
rodit sicut primum, nec seratum aperit, & ideo vna vis non mittitur in aliam, sed
vnumquodque manet per se, quanuis confluctualiter sint coniuncta, secundò
naturaliter ex vtraque parte sunt serata. Quare in examinatione, & per asperita¬
tem ignis imperfectum comburitur, cum vna natura alteri succurrere non pos¬
sit. Sed cùm argentum viuum crudum hoc facere possit, scilicet naturas seratas aperire,
vt vnaquaeque res suę naturae vicinae sit ad iuuamen: Ideo si dissoluerit argentum
inueniet argenteam naturam, & si aurum, inueniet auream naturam, si plumbum
plumbeam, & sic de alijs, per ipsorum sulfur congelatur, vt dicit Philosophus,
& simile fit illis. Si verò ista corpora quae suam naturam participant, scilicet im
perfecta non possunt ipsum perficere, minimè ista, quae suę naturę non sunt,
nec in minerali cum eo participant, sicut tu quaeris in multis stercoribus. Et i¬
deo est particulariter possibile ex eo fieri argentum & aurum, & in alijs corpo¬
ribus non, vt audiuisti. Nota. Duplex est solutio corporum in Mercurium. Per
Mercurium scilicet in Mercurium, & in aquam mercurialem. Prima solutio re¬
quiritur ad particularia, secunda ad vniuersalia. Prima solutio corporum in Mer¬
curium, non est aliud, nisi congelati resolutio, id est, quod per solam solutionem
seratum aperitur, propter ingressum vnius naturae in aliam, & ista resolutio est
in particularibus. Secunda solutio est in aquàm mercurialem, & haec est in vni¬
uersalibus, & ista non fit per solam solutionem sulfuris immaturi in Mercurium,
sed per putrefactionem corporis & spiritus in calido & humido. Cum putre¬
factio omnium rerum iiaturam adinuicem ligatarum, sit solutio & separatio, &
sic separentur partes adinuicem ligatae, vt vnaquaeque pars separetur ab alia. Et
hoc fit per solutionem elementorum, quae in generatione Mercurij sunt con¬
nexa, scilicet aquae & terrae. Et eaedem partes cum purgatae fuerint in natura
per conuersionem coniunguntur, & plus se diligunt, propter ipsorum mundi¬
ficationem quàm antea: quanuis ista separatio fieri non possit in corporibus,
nisi per spiritum. Et sic ars transcendit naturam in vna via, quòd artificialia su¬
bitò fiunt, cùm tamen naturalia antea prolixè facta fuerint. Non credas, quòd
sint elementa vulgaria, sicut aqua nubis, & consimilia, sed humidum aqua, fri¬
gidum terra, calidum aer, siccum ignis. Et sic sunt in naturis rerum elementarum
cùm nequaquam ars possit partes ita naturaliter separare, quòd simpliciter in
elementa secundum quod fuerint, transmutentur, cùm primò natura mutauit
vnam qualitatem in aliam. Taliter ars bene separare potest, vt humidum à sic
co, frigidum à calido separetur. Sed tamen vna qualitas adhuc de naturuli con¬
mistione possidet naturam alterius in aliqua parte, per hoc possunt per artem
viceuersa coniungi, sicut diuisa sunt. Si enim vna qualitas non participaret na¬
turam alterius, scilicet aqua naturam terrae in frigiditate, & aer aquae in humi¬
ditate, & sic de caeteris: Tunc sequeretur, quòd naturale opus esset totaliter de¬
structum, cùm simplicia essent elementa, sicut antea fuerunt ante Mercurij ge¬
nerationem: et ars destruxisset naturam, à capite incipiens, scilicet ab auro &
argen¬