575
MINOR. 223
vt magis credantur ab hominibus, ferunt pulueres lapidum, albi vel rubei, &
tractant aurum & argentum, sed sequentes deficiunt in operationibus, dum
probant scripta illorum. Secundus est totus inuidus, & composuit libros de il¬
lis, quae magis remota sunt à veritate, ad prolongandum homines à via vera,
in quantum potest, studetque probare dicta sua per solas rationes, quae viden¬
tur insipientibus esse certissimae: ille ponit artem in herbis, & plantarum fructibus
& in multis vegetabilibus extraneis & remotis. Vel vt videatur nobis relinque¬
rè veram artem, magis Philosophicè loquitur, accipiens fundamentum super
quatuor elementa, quae sunt materiae Philosophicae, eáque à multis extrahit,
velut à vegetabilibus, & animalibus, & à multis alijs extraneis, videlicet ab o¬
uo, à capillis, à sanguine, à stercore, ab vrina, à spermate, à bufonibus, & ab alijs
multis, quemadmodum scripta illorum demonstrant, & declarant. Vel ponit
vnum pro alio, vel similitudinariè, vel ad planum, & ponit totam artem vel in
principijs praedictis, vel in medijs mineralibus remotis, vt est atramentum,
sal borax, alumen, Marchasita, Magnesia, Tutia, & alia mineralia multa. Et
quanuis praedicta iuuant ad festinationem quandoque, & ad mudificationem
seu ad coloris augmentationem, tamen inuident, qui ea ponunt pro materia
Philosophica completa. Et sic detegunt artem, vel etiam operiunt, & seducunt
insipientes, vt vilipendant artem: aut quamuis accipiant veram materiam, & na¬
turam mineralem, tamen per diuersas eorum operationes fictas & impossibi¬
les, seu ineptas, prohibent insipientem peruenire ad complementum. Et ò no¬
uelli Alchemiae artem comparantes per totum vt supra, creditis expectan¬
dum bonum, & transmutationem bonam, & veram, ab eo quod citò ab ignis
combustione destruitur, & in cineres redigitur? An non dicitur, quòd sulfur
& auripigmentum citò comburuntur? & ab ignis combustione citò consu¬
muntur? Sed azot semper diutius manet incombustum. Perfectum in metal¬
lis, est argentum viuum fixum, vt supra.
De eodem quòd Mercurius fixus perficiat, & diuisio operationum, & libelli
in duas partes. Cap. III.
Iam probaui apertè, & secundum rectam veritatem, quòd defectus in me¬
tallis, est defectus argenti viui, fixi, & puri, & quicquid eligitur in hac arte ad
perficiendum, est causa illius, & ergo in ipso est perfectio, & non in aliquo
alio. Scias hoc, ne trade obliuioni, vbicunq; inueneris ipsum, tene pro lapide
maiori, cui nulla res similis existit, nec potest facere quod facit. Si est correctum,
corrigit, si fixum, figit: si liquidum, soluit: si spissum, coagulat: si tinctum, tingit.
ipsum enim pręcellit cuncta corpora in puritate. Et qui posset poenam sustine¬
re ignis, faceret ex eo cum sulfure suo congelato, Elixir excellentissimum. Ac¬
cipitur viuum & mortuum, sed purum est semper eligendum, quod viuum est.
Multae operationes ex eo fiunt, quae diuiduntur per duo. Prima fit cum adiu¬
uamine: Secunda ex se solo, sed natura procedit cum suo sulfure. In duobus
verò capitulis binas operationes perfectè complebo. Et scribam quicquid
probaui, vel feci, vel vidi. Ex dictis Philosophorum nihil teneo ad praesens, ni¬
si quòd affirmant dicta mea, quia veritatem dicam, & liber factus sum ab inui¬
dia. Intelligat ergo qui vult dicta mea.
t 4