575
224 ROSARIVS
PRIMVM CAPVT.
Promissio & diuisio dicendorum de operationibus Alchemiae. Cap. I.
In primo capitulo dicam cunctas operationes, quae egrediuntur de materia
cum auxilio diuino &cet. Nullum sophisticum hunc librum intrabit, po¬
nam semper regimen, ad perfectionem perducens. Multa siquidem sunt
coadiuantia. Dico breuiter, quòd adiuuamen calcinationis est hoc. (& primò
dicam de corporibus).
De Calcinatione Saturni, & Iouis. Cap. II.
Saturnus & lupiter calcinantur cum adiutorio ignis primò, & cum indu¬
stria artificis, & hoc igne non superante suam fixationem, in vase terreo,
forti, mouendo cum baculo ferreo, donec sint incinerata. Cineres imbibum
tur, cum aquis acutis mundantibus. Ad rubeum valet vrina humana purificata
aqua sanguinis, vel acetum rubeum. Ad album valet acetum album, aqua salis
communis, & aluminis: & alia acerba multa post imbibitionem desiccantur ad
ignem vel Solem, donec peruenerint ad calcem albam vel rubeam. Item cal¬
cinantur cum adiutorio salium, & illa calcinatio bona est, & per adiutorium
vitrioli & aliorum acutorum. Calcinantur etiam cum adiutorio sulfuris, seu auripig¬
menti, & illa est melior. Sed optimè calcinantur cum Mercurio sic: Primò a¬
malgamentur, & terantur, & abluantur cum acutis, vsque ad emendationem
perfectam, deinde misceantur cum salibus acutis terendo, & cum alumini¬
bus & alijs acerbis, & exiccentur & erodantur, deinde deponatur salsedo
cum ablutione. Sit tamen Mercurius, priusquàm desiccatur, cum sale per sub¬
limationem extractus, & sic remanet calx alba, qua melior esse non potest. Et re¬
gulam tibi do generalem, quòd qualitercunque calcinetur Iupiter cum igne, fa¬
cit calcem albam, Saturnus semper rubeam, nisi cum acutis fuerit dealbata.
De Calcinatione Veneris & Martis. Cap. III.
Venus & Mars cum adiutorio ignis calcinantur, primò in furno reuerbe¬
rationis, si ponatur intus limatura illorum: per flammę reuerberationem
calcinatur, & fit de Marte crocus ferri, quòd dicitur ferri cementum. De
Venere, aes vstum simplex, vel καλκὸς κεκαυμένος. Calcinantur etiam per ignitio¬
nem & extinctionem in acutis, donec totaliter conuertantur in squamas, quem¬
admodum Iupiter & Saturnus calcinantur per abstractionem suae scoriae, de¬
inde imbibitur calx cum acutis & salsis, donec fuerit rubeum & mundum. Po¬
test etiam Veneris calx dealbari & Martis. Calcinatur etiam cum sulfure &
auripigmento, mistis cum laminis, vel cum limatura illorum, quin etiam cum
salibus, aluminibus, & alijs corrosiuis. Et praeparatur calx cum ablutione, &
desiccatione, donec fuerit ad libitum. Calcinantur etiam multum bene per
ignitionem & extinctionem in Mercurio, & quicquid in qualibet extinctione
abradi potest, abraditur cum cultello, & iteratur opus, donec sit ad libitum. Et
praeparatur cum ablutione & desiccatione cum salibus, & abstrahendo Mer¬
curium, & fiet calx optima. Et scias, quòd calx corporis non figitur, nisi calcinetur
cum igne. Et hoc dico, quia omnia corpora possunt calcinari super vapores acu¬
torum, vel cum acutis. Sed melior calcinatio corporum fit cum Mercurio.
De Calcinatione Solis & Lunae. Cap. IIII.
Sol & Luna calcinantur ad modum Veneris & Martis, sed quod melius
est, & optimum, per amalgamationem cum Mercurio, & ablutionem, &
desiccationem, vel per abstractionem Mercurij per sublimationem, sicut
est narratum. Spiritus verò non possunt calcinari, nisi prius sint fixi.
De