575
228 ROSARIVS
pora non fixa calcinata. Et per eandem calcinationem rubificata in aquis coro¬
siuis vel dissoluentibus, dico rubicundioribus, aquas coniunge, & congela, & de¬
scende in massam rubeam, vt de albo fecisti, & reitera hoc opus, vt de azymo
fecisti, per quindecim vices, & habebis operationem perfectam. In hoc enim
opere seruare poteris omnem modum operandi, quem in albo narraui, & istud
est in his quae rubificari possunt cum adiutorio ignis. Et quòd omnes calces
corporum rubificari possunt, cum adiuuamine multarum rerum tingentium, re¬
stat hîc nobis declarare. Sed quia de talibus, quàm plurima bona & vera repe¬
riuntur in libris Philosophicis istius artis, & aquae rubedine tingentes, pulueres, &
olea, cum quibus calces tam saepe imbibuntur, desiccantur, soluuntur, & congelan¬
tur, & descenduntur, vsque ad rubedinem. Ergo videtur nobis superfluum de illis
tractare: Solis tamen tincturam specialem, ad satisfaciendum, à me accipiatis.
Particulare ad rubeum in specie. Cap. XVII.
In aquam salsam calidam, postea in dulcem calidam, finaliter in acetum mul¬
toties, puta viginti vicibus limaturam Martis lauate, quousque sit clara, bene mun¬
da, & ponite eam in vase vitreo, vel vitreato, cum optimo aceto albo, per plu¬
res dies, quousque per hoc multum rubescat, quod erit citò. Tunc totum ponitur
in distillatorium vitreum, & distilletur saepius, quousque illa limatura totaliter eua¬
nescat. Nam sublimabitur proculdumbio cum aceto iam dicto, & transibit tota
illa limatura in aquàm rubeam, stetque praeterea in quiete per aliquod dies: haec a¬
qua Lunam pręparatam & fusam tingit mirabiliter in calorem rubeum, & in qua¬
libet reiteratione operis, calces cum hac aqua imbibe, & exicca, solue, congela
& descende, donec tinctura sit sufficiens, & ista aqua est mineralis & corporea.
Fit & alia bona per hunc modum: Sumatur de vitellis ouorum libra vna, &
& de sanguine humano recenti libra vna, & duę librae de capillis humanis be¬
ne mundis, permisce ista in vitreata rotunda. Deinde recipe salis ammoniaci be¬
ne triti, duas libras, & commisce omnia simul, & illa vitreata ponantur in illa cum
cinere cribellato, & accendantur sub ea ignis lenis, & cum totum resolutum fue¬
rit in aquam, tunc proijce de sulfure citrino super illud, quantum est medietas
omnium medicinarum: remoueatur tunc vas ab igne velociter, mouendo totum
simul, postea proijce totum in cucurbitam ad distillandum, & toties distilla su¬
per faecibus, commiscendo cum àqua, quae ab eis distillatur, donec omnia re¬
maneant in fundo sicca. Istud mistum & tritum cum calcibus dissolutis conge¬
latum, tingit peculiosè, & ista est tinctura vegetabilis, seu animalis.
Apostrophe ad Lectorem, & oratio ad Deum. Cap. XVIII.
Ecce Amice mi dilecte, ecce quàm multa bona iam narraui, ex his quae in
Rosario meo continentur. Non vales tamen adhuc per praedicta, ex illo
aliquas accipere rosas. Nam fossatis profundissimis, murisque fortissimis
ac propugnaculis multis Rosarius meus tam fortiter est firmatus, quòd nemo
per aliquod ingenium intrare valet, nisi per septem portas firmissimas & me¬
tallicas, multis clauibus mirabiliter clausas. O clementissime Deus ac miseri¬
cors, si iam aliquid peccaui, respice super me oculis benignitatis tuae, quia tu
solus cognoscis corda hominum, & me iam istud dixisse ex fonte misericordię
solo. Et deprecor te humiliter & deuotè caelestis pater, vt non intret in corda
iniquorum: sciant autem filij sapientiae & intellectus, quòd Hortulanus meus,
gratia Spiritus sancti paracleti infusus & repletus, solam mihi clauem demon¬
strauit, per quam cunctae portae in ictu oculi mirabiliter, & quasi miraculosè a¬
periuntur, in mei Rosarij capitulo primo. Et gratiam, quam mihi Hortulanus
meus fecit sua benignitate, piè & amicabiliter scribam omnibus doctis &
intelligentibus.
Composi¬