575
MINOR. 229
Compositio Aquae fortis, quae est clauis Rosarij. Cap. XIX.
Accepit enim Hortulanus tres herbas, quas generatas inuenit in loco Rosa¬
rij ex eadem terra, de qua Rosarius est egressus, & erant Chelidonia, Portu¬
laca marina, & Mercurialis. Ex his tribus composuit clauem praedictam, quem mo¬
dum componendi, uobis perfectissimè enodabo. Recipe duas libras uitrioli uiridis,
& duas salis petrae, & unam libram aluminis plumosi, terendo quodlibet per se¬
Deinde coniunge. Posteà habeas aludel uitreum bene lutatum, exterius circum¬
quaque luto sapientiae, & pone in eo puluerem praedictorum, & alembicum desuper
uitreum, iuncturas firmiter cum bono luto sigilla, ut respirare non ualeat, & po¬
ne super furnum distillationis dando illi lentum ignem. Distillatur enim prima aqua
primo, quam recipias in phialam uitream cum longo collo, sitque phiala cum alem¬
bico sigillata cum luto praedicto, continua ignem lentum, donecalembicus intus
colore citrino sit coloratus, & istud est signum aquae secundae. Primam deinde a¬
quam cum sua phiala depone, & obstrue cum cera, & appone nouam phialam,
quam firmiter sigillabis augmentando ignem, donec alembicus intus rubescat,
quod signum est aquae tertiae fortissimae. Depone phialam cum aqua secunda, & si¬
gilla, & appone nouam phialam spissam cum collo multum songo, sigillando fir¬
missimè cum luto optimo, & augmentando ignem semper, donec tota aqua fuerit
egressa, quam depone, & sigilla firmiter os cum luto figulorum, & usui reserua.
Laudes Aquae fortis praedictae. Cap. XX.
Ista est aqua fortis, preciosissima, uirtuosa, quae dicitur aqua corrosiua, & uerè
clauis est, per quam solam cunctae septem portae metallinae, uidelicet Rosarij mei
aperiuntur in momento. Cum ista claue minerali potes reserare septem portas
praedictas, & intrare Rosarium, & accipere rosas albas uel rubeas de quacunque
planta uolueris, secundum uelle tuum. Et indubitanter qui clauem istam secum ha¬
buerit, cuncta in Rosario existentia, ipsi cognita erunt. Intellige quod dico, & prę¬
para ei hospitium in medio cordis tui, ut intus per ęuum hospitetur. Cum ista aqua
laudabili corrosiua potes in momento resoluere cuncta corpora, tam cruda quàm
calcinata, omnes spiritus, & omnia mineralia, necnon lapides preciosos, & con¬
gelare quando uolueris, ut praedictum est in una hora. Ista enim aquatales habet
effectus mirabiles & laudabiles, quòd resoluit solidum, & reddit liquidum, mun¬
dat immundum, corrodit superfluum, figit fugitiuum, consolidat disgregatum,
augmentat tincturam azymam optime, & rubeam, omnia penetrat, durum mol¬
lificat, & molle indurat, & discordantes concordat, & est clauis totius huius ar¬
tis, in hoc capitulo nostro. Quid dicam de ipsa? Eius laudes inueniuntur intermi¬
na biles. Valet & aqua prima & secunda ad multa in hac arte: coniunge ambas si¬
mul, nec meliorem rem habere potes in mundo, ad abluendum calces corporum
quascunque. Quia omnis immunditia, nigredo, corruptio, & sulfureitas adurens, per
eam tollitur. In faecibus uerò est maxima tinctura, studeas in ipsis: nam in eis est
magnum arcanum. Imbibe fęces cum tota aqua, prima & secunda, & dimitte stare,
& incorporari per quatuor dies, & iterum distilla per praescriptum modum, & habe¬
bis plus de aqua forti corrosiua, quàm prius habuisti, & hoc est finale secretum. In
hac enim aqua resoluuntur cunctae tincturae coadunandae, earum enim aquà tunc
admisceri potest cum aquis corporum calcinatorum & resolutorum. in ea enim re¬
soluuntur Saturnus & iupiter, Mars, & Venus, Mercurius, Luna, & Sol. Per ipsam
etiam melioratur ziniar, & multa alia, cum quibus opus abbreuiatur, coloratur,
augmentatur. Et haec de prima parte primi capituli sufficiunt. Ad ipsam tamen
complendam, de secunda ipsius parte, & ultima tractabo. Nam bene sequitur Eli¬
xir cum iuuamine, post omnium corporum perfectam augmentationem.
u