575
234 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE
positus, etiam per annum continuè in ea perscrutando. Ex quo igitur discipulus
meus Musa, qui inter philosophos, in gradum & modum sapientiae meruerat com¬
putari, sic in compositione eius dubitauit, & hoc ei contigit in ea: quid faciet ig¬
narus, uel insipiens, rerum naturas non intelligens? neque rerum complexiones
cognoscens? Cum autem hoc uiderem de meo discipulo praeelecto, & charissi¬
mo, motus pietate & dilectione eiusdem, quin etiam nutu & uoluntate diuina,
edidi hunc meum librum in obitu meae mortis, in quo praetermisi dicere quędam
quae antecessores philosophi retulerunt suis libris. Et dixi quaedam quae ipsi
celauerunt, & nullo modo dicere, aut reserare in scriptis suis uoluerunt. Et ex¬
planaui, & exposui quaedam, quae ipsi cooperuerunt, suis dictis obscuris & figu¬
ratis. Et uocaui hunc meum librum Secretorum Alchemiae. In quo nominaui quic¬
quid necesse est inquisitori huius scientiae, siue magisterij, iuxta linguam, eius in¬
tellectui conuenientem, atque sensui inquirentis. Et nominaui in hoc libro, qua¬
tuor magisteria magis alta, & meliora, quàm sapientes fecerunt. Quorum sunt
Elixir, unum minerale, & aliud animale: alia uero duo residua sunt mineralia, &
non sunt Elixir unum, quorum est artificium lauandi, quod uocant corpora. Al¬
terum quidem est, facere aurum ex azot uiuo, cuius factura & generatio, est
cundum generationem siue ordinem generationis in mineris, in corde & inte¬
rioribus terrae existentibus. Et haec quatuor magisteria atque artificia, explanaue¬
runt sapientes in libris suis de compositione huius magisterij. Sed de eis defuit
multum, & de éius operatione noluerunt in libris suis ponere, uel si inuenit, non
potuit intelligere, & nihil grauius inuenit quàm illud. Et ideo dicam in hoc meo
libro lipsam, eiusque factum. Qui ergo hunc meum librum legerit, legat aliquid
geometriae, & eius mensuras addiscat, ut clibanorum fabricam rectè componat,
nec modum eorum excedat, per augmentum uel diminutionem, & quantitatem
ignium sciat, & modum siue etiam gradum uasis operis. Similiter uideat & co¬
gnoscat, quid sit radix penitus & principium magisterij, & est eidem, tanquam
matrix animalibus, quae in ea generantur, & capiunt creationem pariter ac nutri¬
mentum, quod praedictum est. Nisi res magisterij inueniat sibi idoneum, destrue¬
tur factum atque opus eius, & eius operarij quaesitum non inuenient, nec ipsa tres
proderit in effectum generationis, quia cum non inuenerit causam generationis
siue radicem, & ipsam caliditatem, continget in operationibus casus destructio¬
nis. Hoc idem in quantitate ponderum est contingens, quae, cum disconuenit in
composito, partibus quidem eiusdem naturae terminum transcendentibus, per
augmentum uel diminutionem, destruitur cum ea proprietas compositi, &
effectus compositi cassus atque uacuus. Et ego ostendo tibi unum exemplum:
Nónne uides quòd in sapone, cum quo panni abluuntur & mundificantur, &
fiunt albi, generatur in sui recta compositione haec proprietas, propter aequali¬
tatem, & rectas compositiones, & debitas compositi, quae participant in longi¬
tudine & latitudine? unde propter hanc participationem conuenerunt, & tunc
apparuit, quòd erat in ea de ueritate ad factum, & nota fuit inde uirtus quae prius
latebat, quam uocant proprietatem, & est uirtus ablutionis, in composito gene¬
rata. Cum uerò quantitas ipsius compositi transcendit suum terminum, & per
additionem uel diminutionem, transgreditur ipsauirtus aequalitatis terminum,
& exit ad contrarium, secundum distemperantiam compositi. Et ita in composi¬
tione nostri magisterij intellige.
De quatuor Magisterijs artis, scilicet, solutione, congelatione, albificatione, & ru¬
bificatione. Cap. I.
Et incipio dicere artificium majus, quod uocant Alchemiam, & certificabo
dictum meum, & nihil celabo, nec tacebo hîc dicere de eo, nisi illud quod non
conuenit dicere, nec est nominare. Dicimus igitur, quòd artificium majus sunt
quatuor