575
CALIDIS FILII IAZICHI. 237
quòd earum medicinae sunt naturis propinquae, prout dixerunt Philosophi in li¬
bris suis, quòd natura propinquat naturae, & natura assimilatur naturae, & natu¬
ra coniungitur naturae, & natura submergitur in natura, & natura dealbat natu¬
ram, & natura rubificat naturam, & generatio cum generatione retinetur, & ge¬
neratio cum generatione uincit.
De Decoctione & eius effectu. Cap. IIII.
Et scias, quòd Philosophi nominauerunt in suis libris decoctionem. Et dixe¬
runt, quòd faciant decoctionem in rebus. Et illud est, quòd eas generat, &
mutat à suis substantijs & coloribus ad alias substantias, & ad alios colores. Et
non transgrediaris, quod dico tibi in hoc libro, & procedes recté. Respice, frater
semen, quod est in uita hominum, qualiter in ipsum operatur Solis caliditas, quo¬
usque exit ex eo granum, & comedunt homines, & alia animalia. Postmodum
operatur in ipsum in homine natura cum sua caliditate, & reddit carnem & san¬
guinem. Et nostra operatio magisterij est sic. Vnde nostrum semen, quod à sa¬
pientibus est sic, quod sua perfectio, suusque processus est ignis, qui est causa ui¬
tae & mortis, qui non tribuit ei uitam, nisi cum intermedio, & sua spiritualita¬
te, quae non commiscentur, nisi cum igne. Iam uerificaui tibi ueritatem quàm ui¬
di atque feci.
De subtiliatione, solutione, coagulatione, & commistione Lapidis, & eo¬
rum causa, atque fine. Cap. V.
Et scias, quòd nisi subtiliaueris corpus, quousque fiat aqua totum, non rubigi¬
nabitur, nec putrefiet, & non poterit congelare animas fugaces, cum tetige¬
rit eas ignis, quia ignis est qui eas congelat, cum auxilio ipsius ad ipsas. Et simi¬
liter praeceperunt Philosophi soluere corpora, & soluimus, ut adhaereat cali¬
ditas eorum profunditatibus. Postea reddimus ad soluendum ipsa corpora, &
ad congelandum post eius solutionem, cum re quae ei appropinquauit, quousque
coniungamus omnia commista bona & idonea commistione, quae est quantitas
temperata. Vnde coniunximus ignem & aquam, & terram, & aërem: & quan¬
do commiscuit se spissum cum subtili, & subtile cum spisso, remansit alia cum
alijs, & conuersae fuerunt suae naturae pares, cum prius essent simplices, quia pars
quae est generatiua, addit & tribuit suam uirtutem in subtili, quod est aër, quia ad¬
haesit cum suo consimili, & est pars generationis: Vnde accepit potestatem ad¬
mouendum & ascendendum. Et potuit frigiditas in spisso, quia amisit calidita¬
tem, & exiuit ab eo aqua, & apparuit res super ipsum. Et exiuit humiditas ascen¬
dendo, & subtile aëris, & commiscuit se cum eo: quia est suum consimile, & suae
naturae. Et quando corpus spissum amisit caliditatem & humiditatem, & potuit
super ipsum frigiditas & siccitas, & comminuerunt se suae partes, & diuisae fue¬
runt, & non fuit humiditas, quae coniungeret ipsas partes diuisas, elongauerunt
se partes. Et postea pars quae contraria frigiditati, quia continuauit, & immisit
suam caliditatem & suam decoctionem ipsis partibus, quae sunt terrae, & in eis
ipsius posse ualuit, siue potuit, & habuit dominium & uictoriam super frigidita¬
tem, & latuit frigiditas, quae prius erat in corpore spisso per uictoriam calidi¬
tatis super eam, conuersa fuit pars suae generationis, & facta fuit subtilis & cali¬
da, & conata fuit siccare cum sua caliditate. Et postea subtile, ascensor natura¬
rum, cum amisit calorem accidentalem, & accidit ei frigiditas, tunc conuersae fue¬
runt, & inspissauerunt se, & descenderunt ad centrum, & coniunctae sunt natu¬
rae terrestres, quae se subtiliauerunt, & conuersae fuerunt in suam generationem,
& imbiberunt se in eis, & coniunxit humiditas illas partes diuisas, & conata est
terra siccare illam humiditatem, & obsedit eam, & prohibuit ne exiret ab ea, &