575
244 EX GEBERO.
Experientia igitur dedit modos operandi, uidelicet primò calcinationem
ferri, (seu scoriae illius melioris, quae à fabris secus uias in cumulum proijcitur)
secundò sublimationem sulfuris sui, tertiò descensionem & distillationem salis:
sui, quartò solutionem sulfuris sui, quintò coagulationem spirituum solutorum,
sexto fixionem Elixir, septimò cerationem sulfuris & Elixir cum sale praepara¬
to, id est, ferro calcinato: in quo ferro sunt omnia metalla philosophorum. Ignis
ipsa turpia transformat ab obscuritate ad claritatem, ab immundicia ad mundi¬
ciem. Perspicuum quanto magis comburitur, tanto magis fit perspicuum. Quo¬
cunque tempore, quocunque loco, & quocunque calore expoliantur imperfecta me¬
talla omnia à sulfure corrumpente, statim perficiuntur in aurum. Nam uera au¬
tem Alchymia, scientia est, qua metallorum principia, causae, proprietates,
& passiones omnium radicitus cognoscuntur, & quae imperfe¬
cta & incompleta, mista, & corrupta sunt, in uerum
aurum transmutantur.
FINIS.