575
1
LIBER DE MAGNI
LAPIDIS COMPOSITIONE ET
OPERATIONE, AVTHORE ADHVC
INCERTO, SED TAMEN DO¬
CTISS. CAP. I
NATVRALIS Philosophiae partem secretam, sci¬
entiam videlicet famosam, inclytam & gloriosam,
insipientibus occultam, sed pijs ac prudentibus ma¬
nifestam scribimus, qua pauperibus & inopibus sub
ueniri possit: Hoc autem succincti sermonis eloquio
non penitus occulto, nec penitus manifesto, non ta¬
men sub aenigmate, vel figura, sed potius sub plana
sermonum serie: tali tamen, quòd hoc prudentes non
lateat, mediocribus autem profundissimum sit, fatuos
verò miserabiliter excludat: ne improbus aequè ac
probus tam excelsam scientiam vsurpet indignè. Artificem verò huius scientię
oportet esse subtilissimi ingenij, & naturas metallorum eorumque generationes
infirmitates, & imperfectiones in suis mineris scire, & cognoscere, antequam
perueniat ad hanc artem, si in tribus ordinibus medicinarum, vel lapidum vo¬
luerit esse perfectus. Sed quia priorum duorum ordinum medicinae sunt sophi¬
sticae, & non tollunt de commisto, relinquitur vnica sola, quae est de tertio or¬
dine: & dicitur vnica & vera omnino, & certa: quia sola tollit de commisto, &
lapis magnus & preciosus philosophicus, seu medicina summa & preciosa, à Phi¬
losophis appellatur: de qua sola Philosophi scripserunt in suis libris, & loquuti
sunt, alijs medicinis & lapidibus praetermissis: ideo nos, ipsos imitantes, tantùm
intendimus de hoc lapide magno, vel medicina summa loqui in hoc libro, om¬
nibus alijs praetermissis.
Non accedat autem ad ipsam indagandam artifex grosso ingenio, & duro
repletus, nec auarus, nec sumptibus parcens, vel expensis, nec vir duplex, om¬
mino variabilis à proposito, nec nimis festinus, nec infirmus, aut impotens ma¬
mibus vel oculis, aut nimis antiquus, nec ita pauper, vt habere non possit vnde
Hanc sumptuosam scientiam indagare possit: sed potius sit doctrinae filius, vir
Subtilissimo ingenio decoratus, sufficienter locuplex, largus, sanus, firmus in
proposito, patiens & mitis, temperatus, & sufficienter suis membris & organis
bene dispositus & ordinatus. Nec taedeat artificem huic libro saepius stude¬
re, et ex eò verum intellectum extrahere, & extractum in corde suo secretè ge¬
rere, perpetuaeque memoriae commendare, postea operari.
Non enim solum per libros ipsam conuenit indagare, quia qui per libros ipsam
solùm sequitur, tardissimè eam inueniet, eo quòd libri istius scientiae non sunt
scripti ad doctrinam ipsius, sicut libri aliarum scientiarum, sed sunt tantùm quan¬
tum figurae ipsius scientiae, quia scripti sunt suboccultè, & diuersis aenigmati¬
bus, metaponoricè & figurate. Et hoc totum ne per ipsos verè sciatur, cognosca¬
tur & tradatur, quòd haec scientia est vera & omnino certa: vnde nullus Philo¬
sophorum vnquam hanc scientiam scripsit, vt est, sed tantùm alliciunt artifices
ad ipsam indagandam & inquirendam: quidam autem ipsorum minus clarè,
quidam magis occultè, nunquam autem magis manifestè.
Et ideo non trademus ipsam scientiam, nisi nobis solùm: sed tamen per haec
quae dicemus, alliciemuste, fili doctrinae, ad ipsam indagandam, & veraciter
A
Operis claritas.
Artifex qualis
esse debeat.
Ordinum trium
lapidis qui opti¬
mus.
Autoris intentio.
Qui ab hoc ar¬
cendi negocio.
Artificis mores
& conditio.
Libro huic sae¬
pius studendum
Ex omnino solis
libris artificem
non perfici.