575
INCERTI AVTORIS 5
secundum colorem ipsius lapidis. Philosophi autem diuidunt Elixir vel lapidem,
& dicunt quòd habet corpus, animam & spiritum: & sunt haec vnita in ea vnitio¬
ne naturae, cui per artificium ministramus, quòd sic agat. vnde nos non facimus
Elixir nec lapidem, sed natura, cui ministramus materiam, de qua agit. Corpus vo¬
cant terram debitam lapidis, quod dicitur secretum lapidis vel Elixiris, quod aliàs fer¬
mentum vel nutricem ipsius appellamus. Ex his colligitur, quod ex substantia argenti viui &
sulfuris subtilissima & puriss. & ex terra nostra, Elixir componitur, & lapis consistit,
CAP. VI.
ELIXIR autem in hac scientia dupliciter consideratur. Est enim Elixir ad
album, & Elixir ad rubeum. De Elixiri ad album prius est videndum, & pri¬
mò de eius speciebus, ex quibus componitur. De speciebus verò Elixiris
albi, Philosophi variè tradiderunt, & diuersis nominibus ipsas species nomina¬
uerunt. Quandoque enim pro speciebus nomina colorum ipsarum specierum ipsas
species nominauerunt, ita quòd multum ampliauerunt nomina istarum specierum
& in tantum, quòd ob earum nomina multiplicata & dicta ab earum coloribus,
vel naturis, plures & diuersae species conuenire videantur, quanquam non opor¬
teat: sed semper aliquid addentes vel subtrahentes, vt fatuos deciperent inqui¬
sitores. Quidam autem posuerunt & quaesierunt hanc praecelsam scientiam in
vegetalibus vel materialibus: sed quanuis istud sit possibile per naturam, non ta¬
men eis possibile est, quia potius eis in laborando vita deficeret, quam quòd labo¬
ratum ad finem deducere possent. Quidam autem quaesierunt ipsam in lapidibus,
gemmis, vitris, salibus, baurachijs, & similibus: quod impossibile est, & contra na¬
turae principia hoc in talibus reperire: quanuis quandoque alteratio in prędictis
reperiatur, post tamen longum laborem. Quidam aliquando in spiritibus tantum,
videlicet in mercurio & sulf. cum suo compari arsenico & sale armoniaco ipsum
quaesierunt. Et quidam alij in omnibus corporibus metallorum. Et quamuis isti duo vl¬
timi in parte bene quaerant, & non in toto, & alij duo in toto malè quaerant: ideo o¬
mnium istorum secta rationibus est uacua. Nos autem praetermissis omnibus praedictis
certum numerum specierum quae conueniunt ad hoc Elixir, in hoc libro nominabimus.
CAP. VII.
QVATVOR autem species sunt, & non plus, nec minus, quae ad hunc Eli¬
xir conueniunt componendum, videlicet arg. viuum, sulfur citrinum fugiens
sulfur viride fixũm habens ventrem nigrum intellectu, quam uis clarum in
visu videatur, & sulfur album fixum: & haec tria sulfura sunt fundentia & fluentia
sicut cera. Istarum autem specierum optimae vel meliores sunt nouae quam antiquae.
Bonum sulfur viride est, quod in grossis frustis reperitur, & cùm frangitur habet
fractionem claram, viridem, & est lucidum ad modum vitri. Et propter hoc à Mo¬
rieno Philosopho almagra, hoc est, vitrum appellatur ratione colorum sui, cùm
tamen non sit vitrum in rei veritate, sed simile ei in fractione est: sulfur album fixum
melius est cùm fuerit bene album, fracturam habens albam, lucentem & claram, & est
per grana oblonga non multum, sed parum grossa. In grossioribus granis melius
est sulfur citrinum fugiens: & sulfur viuum melius est quod fuerit in grossis frustis
clarum & non petrosum. Mercurius autem venalis habebatur apud Parisios, quan¬
do incepi artem istam, valens sing. lib. solidos duos Parisienses. Vna autem lib. sulfuris
viui sexdecim denarios: libra vero aliorum duorum simul mistorum vel composi¬
torum quatuor solidos. lib. denique sulf. viridis duos denarios. lib. sulfuri albi qua¬
tuor solidos. Et ita patet, quòd istae species non sunt magni pretij. Omne enim
quod magno precio emitur, in hac scientia non oportet quaerere, vt dicit Mo¬
rienus philosophus. Nomina istarum trium vel quatuor specierum & eorum com¬
positio nulli fatuo, vel insipienti reuelantur: dimitendi enim sunt in suis errori¬
A 3
Corpus quid uo¬
cetur.
Elixir ex quibus
fiat.
Duplex Elixir
Errorum causae.
Vegetabilia.
Species ad Elixir
Boni sulfuris ra¬
tio, & species.
Morienus philo¬
sophus
Mercurius.
Precia specierum.
Quae non reue¬
landa & quibus.