575
Elementorum
usus in hac scien¬
tia.
Elementorum
transmutatio.
Ars optimè na¬
turam imitatur.
Operatio parti¬
cularis hinc tra¬
ditur.
Nota experto
credendum.
Elixir praecedit
lapidem, & quo
modo
Elixir quid
Lapis quid
4 DE ALCHEMIA
artis, vt inferius ostendetur. Nullo modo substantia fumosa praedicta potest na¬
turaliter elici, nisi ex substantijs praedictorum duorum arg. viui & sulfurum insimul
admistis. Item aqua & ignis in hac scientia sunt agentia, unde oportet scire aquam
& ignem coadiuuari simul: terra & aer sunt patientia: aqua & ignis sunt agentia:
aqua est masculus, & terra est foemina: Sol est pater ipsius, & Luna mater. In hac
operatione huius scientiae pluribus rebus indigemus, quibus non indiget natura
& sic in omnibus sequi naturam non valemus. Ex his patet quòd in illis quibus
indigemus, sunt quatuor elementa, unde oportet scire elementa conuertere vnum
in aliud, alterare vel mutare, videlicet, facere de humido siccum, & de sicco hu¬
midum: de frigido calidum, & de calido frigidum: aliter opus huius scientiae non
posset aliqualiter vel aliter consummari. Item nota quòd faciendo generari praedi¬
ctam fumosam materiam à substantijs praedictorum duorum, scilicet mercurij &
sulfuris, & suorum adiunctorum, quòd dicta substantia simul vnita est quodamo¬
do corpus, à quo exit ista fumosa substantia: nam fecit artifex ascendere à terra
in caelum quandam materiam vel substantiam corporalem in materiam vel substan¬
tiam spiritualem: & cùm postea ipsa materia vel substantia spiritualis facta con¬
gelatur, & fixatur, & in lapidem conuertitur, tunc facit descendere de caelo in terram
& materiam vel substantiam spiritualem iteratò facit corporalem. Et sic patet, quòd
sicut natura facit de corpore spiritum, & de spiritum corpus in generatione mine¬
ralium metallorum: ita & nos in generatione artificiali lapidis mineralis per artifi¬
cium nostrum mirabile, facimus corpora spiritus, & spiritus corpora. Et hoc est
quod dicit Aros, Facite corpora spiritus, & inuenietis quod quaeritis. Ex his cla¬
re liquet, quòd principia & operationes istius sclentiae similia sunt principijs ea
operationibus naturae, tamen indigemus pluribus alijs quàm natura,
CAP. V.
DATIS ergo principijs de generatione metallorum, ac materia operationum
in eis, atque istius inclytae & famosae scientiae in vniuersali: nunc de opera¬
tione istius artis & magisterij in particulari videamus. Totum opus magi¬
sterij magni lapidis philosophici, & occulti duas habet partes operationis: Pri¬
ma est de operationibus Elixir, & dicitur primum opus: Secunda pars est de ope¬
ratione lapidis, & dicitur secundum opus, quod aliter & in alio vase fit: & termi¬
nata prima operatione Elixir, incipit istud aliud, quod est secundum, de opera
tione lapidis. Quidam philosophi in libris suis primo tradiderunt secundum opus
scilicet operationem lapidis, postea primum opus, quod est de Elixir. Et quidam
modò loquuntur de vno opere, modò de reliquo, scienter intricando se, & suam
intentionem obscurè persequentes, & obscurius exponentes, vt inquisitores fa¬
tuos & duro ingenio vel grosso existentes deciperent, hancque & meritò famo¬
sam scientiam penitus occultarent, & prudentes ad eam allicerent, & eis manife¬
starent. Nos autem rectum ordinem in hac operatione lapidis provt proprijs di¬
gitis probauimus, & tetigimus, & oculis vidimus, tenebimus in hoc libro.
Prius enim necessarium quod res elixentur, hoc est in Elixir conuertantur, an¬
tequam in operatione lapidis intendatur, aliter ad inuentionem & operatio¬
nem magni & veri lapidis nullatenus quis attinget. Vocauerunt autem quandoque
philosophi in libris suis Elixir lapidem, & lapidem Elixir, non facientes differentiam
nominum inter vtrunque, vt fatuos excaecarent, & tamen dixerunt veritatem. Qua¬
re verè Elixir est primum & principale fundamentum & radicale lapidis preciosi
quod postea per operationem secundam conuertitur in ipsum lapidem preciosum,
vel medicinam summam, quae sola de commisto & infirmo & imperfecto me¬
tallorum tollit, et ea reducit ad sanitatem & perfectionem summam, super quae
proiecta fuerit: & realiter conuertit & trammutat in lunificum vel solificum verum
secun¬