575
Ignis gradus pri¬
mus.
Nota
Destillatio
Cornu cerui quid
Aquae primae
coguitio.
Vasorum recipi¬
entium forma.
Ignis secundus
gradis.
Gradus tertius
flammeus.
DE ALCHEMIA
lutatis, vt dictum est, tunc singulare vas ita praeperatum pone in alutello super
cineres cribellatos: ita quòd spissitudo cinerum, spissitudinem parui digiti auri¬
cularis sub fundum vasis non excedat. Sit autem alutel siccum & bene sigillatum
cum luto, super furnum ad hoc bene dispositum & firmum, vt dicemus. Quodli¬
bet autem vas suum proprium habeat alutellum atque furnum. Et in furnis com¬
pone ignem rectè sub medio culorum alutellorum. Sit autem ignis iste ita tem
peratus, quòdtenere possis manùm tuam ad culum alutelli intus furnum super
ignem sine combustione & periculo manus, & sit continuus: quia si tu dares in
principio talem ignem turbatiuum, quòd materia in vase funderetur antequam
spiritus eius humidus ab ea euolaret, & antequam materia in fundo vasis defic¬
caretur, frangeretur vas, & sine dubio spiritus exiret, & totum amitteretur: Et
ideo multum est cauendum, & cum maxima diligentia & cautela iste ignis ex¬
ponendus & continuandus est.
CAP. XIII.
VASIBVS autem praedictis sic cum igne in suis furnis dispositis, vt dictum
est, tunc vapor istius materiae ascendet in alembico sursum in fumum sub¬
tilissimum, & fumus ibidem conuertetur in aquam limpidam, serenam, & cla¬
ram tanquam lacrimam, habentem in se omnium praedictarum rerum vel spe¬
cierum à quibus regeneratur: quae cùm generata & causata fuerit in alembico,
descendet per cornucerui, idest, per nasum ipsius alembici, qui factus sit largus
atque grossus circa alembicum, & acutus, gracilis, & recuruus circa finem ad mo¬
dum & similitudinem vnius cornu cerui. Primae guttae istius aquae descenden¬
tes vsque ad sexdecim, vel plus, nullius sunt valoris, & ideo non recipiuntur, sed
cadere dimittuntur: Et si volueris scire certum tempus recipiendi ipsam aquam,
post sexdecim guttas ipsius vel circa dimissas cadere, accipe laminam cultelli
modicum calefactam, id est tepidam, & pone ad nasum alembici, & tene ibi, &
expecta donec vna gutta super laminam cultelli cadat: quae si bulliat & nigre¬
scat super laminam, tunc est tempus recipiendi, si non, non: adhuc enim in ipsa
aqua antequam recipiatur est multum de phlegmate, à quo oportet quòd pur¬
getur aqua ista, nec purgatur verè, donec habeat signum istud praedictum: si¬
gno verò inuento in ea, tunc ad recipiendum ipsam debes hebere duo vasa de
vitro praeparata, habentia fundum rotundum, restrictum, & collum longum ad
mensuram dimidij pedis vel circa, & ita largum, quòd pollicem vel digitum
possis intra figere. Sint autem ista duo vasa formata ad modum vnius phialae,
& sint spissa & fortia: aliter enim aquam retinere non possent, quoniam prae ni¬
mia virtute & fortitudine ipsius frangerentur: & haec vasa pone sub vasis alem¬
bicorum, & fac intrare ipsos, & iunge in collis vasorum quantum poteris, & vt
melius tibi videbitur, & obtura cum panno lineo sicco, & non cum luto: nec sint
nimis stricti, quia possent frangi virtute aquae, & recipe aquam.
CAP. XIIII.
CONTINVANDVS est autem ignis ille debilis per vnum diem &
noctem in hac debilitate vel circa. Postea, non subitò, sed paulatim in¬
fortiandus est vsque in duplum, vel plus si necesse fuerit, & in hac augmen¬
tatione continuandus est & tenendus donec rubescat alembicus: & cùm appa¬
ruerit rubeus, tenendus est in illa rubedine, & ignis in illo statu continuandus
donec tota aqua exeat vel ferè: & tunc infortiandus est ignis tertiò, & faciendus
cum flamma, vt partes aquae grossiores & fortiores exeant: & talis ignis flam¬
meus & fortis continuandus est per sex horas vel circa, donec tota aqua fortis
& spissa exierit, & terra sicca sine humore apparebit, & remanebit: & sic erit a¬
qua & plenè facta.
Nomina¬