575
INCERTI AVTORIS 9
CAP. XV.
NOMINATVR aqua ista sic facta nomine matris suae, videlicet lapis:
sed hic purus, ille autem impurus. Item vocatur aqua mercurij, & aqua sul¬
furis, ex eo quòd ex ipsis generatur. Item vocatur fumus, ventus, oleum, a¬
qua, aer, ignis, vita, anima, & spiritus, & mercurius noster, quem quaerimus, qui
est ignis comburens: soluit omnia corpora vno regimine, idest uno opere, vide¬
licet opere Autumni subsequente: & pluribus alijs nominibus philosophi ipsam
nominauerunt ex causis legitimis & rationibus, quae relinquimus tuae industrię
causa breuitatis. Iste vocatur à philosophis Lapis benedictus, qui non est lapis
nec habet naturam lapidis: & haec ideo vocatur lapis, quia philosophi vocant la¬
pidem omne illud à quo per artificium possunt elementa separari: quia separatione
facta ex ipsis, per eorum coniunctionem in hoc magisterio alchymico, scilicet in
opere Autumnali sequenti, suscitatur quędam substantia ad modum lapidum, qui per
admistionem humidi cum sicco generantur, vt patet in hoc opere sequenti. Item
dicitur Benedictus, quia ex elementis separatis & postea coniunctis, vt postea di¬
cemus, superest quaedam essentia quinta, quae spiritus lapidis appellatur. Et quia
spiritus non apparet nec tangitur, nisi assumpto corpore in aliquo elemento, ideo
iste spiritus propter nobilitatem naturae suae accipit corpus in nobiliori & supe¬
riori sphaera elementorum, scilicet in sphaera ignea, vel ignis, remanente ipso tamen
in natura sua spirituali: & ideo non est ignis, nec habet naturam igneam quantum
de se, est tamen in igne habitans. Et iterum quia istud corpus sphaericum igneum
propter sui subtilitatem & puritatem adhuc à nobis non potest videri, ideo instru¬
mentis idoneis mediante operationis industria, eius subtilem substantiam conuerten¬
do, componendo, & condensando, & desiccando ab ipsa substantia, videlicet à ma¬
teria praedicta sublimando, & destillando, ut est dictum, in aquae speciem conuerti¬
tur, & emanat: & emanando à superfluitate sui phlegmatis separatur, & mundatur
vt superius est ostensum. In hac enim aqua adhuc non sunt quatuor elementa, sed
tria tantùm, videlicet aqua, ignis, & aer, & insimul haec tria vno regimine con¬
iunctim ab immunditia sua & superfluitate separantur, videlicet à terrae suae foe¬
tulentia purgantur & separantur: in hac enim separatione aquae elementum aqueum
vocamus, ipsius aquae humiditatem. Aerem appellamus aqueae naturae, quae facit
omne corpus ad modum gummi fluere, & ideo oleum nominatur. Ignem in ea dici¬
mus esse illam virtutem qua comburit, calcinat, & soluit corpora, in quo igne ha¬
bitat & iacet spiritus lapidum praedictus: Separatis ergo istis elementis à sua terra
& factis spiritualibus cum spiritu quintae essentiae, & in aquam conuersis, vt dictum
est, coniungenda sunt in terram, prout in sequenti melius declarabitur, ut similiter
upsa terra efficiatur spiritualis cum spiritu praedicto, sicut alia tria elementa,
CAP. XVI.
Ad compositionem istorum trium elementorum cum quarto, id est cum terra
nostra veniendum est: & haec est compositio quam occultauerunt omnes phi¬
losophi, & vocatur matrimonium corporum & spiritus, eo quod in hac operatio¬
ne coniungitur spiritus quintae essentiae latens in tribus elementis praedictis
vt est dictum, cum corpore, id est cum terra nostra: ita quòd coniunctio ipsius
corporis, id est terrae nostrae fit spiritualis, idest de natura spiritus & subtilis: &
spiritus de natura terrae, & tunc perficitur, idest incipit perfici virtus & natu¬
ra spiritus quem quaerimus, qui dicitur quintum ex quatuor generatum, se¬
cundum quod dicit Philosophus, Vis eius integra est, si versa fuerit in ter¬
ram, ergo &c. Fit autem compositio seu matrimonium non manibus ho¬
minum, sed per opus naturae: cui naturae per artificium & magisterium istud
mirabile, talem materiam, vt hoc operetur, & faciat, ministramus.
Aquae primae ua¬
ria nomina.
Lapis quid apud
philosophos.
Cur benedictus
& essentia quin¬
ta.
Elementorum
aquae distintio.
Matrimonium
corporum & spi¬
ritus.