575
Tollendam esse
moram.
Autumni opus.
Impraegnatio la¬
pidis.
Ventus quid.
Alphidius autor
Aros.
10 DE ALCHEMIA
Debet autem fieri ista compositio statim, postquàm aqua est facta, nec expe¬
ctari debet ad hoc compositum faciendum vltra duas horas, quia cito euane¬
scit virtus spiritus istius, nisi per compositionem ipsius cum corpore retinere¬
tur. Et ideo oportet quod citò fiat. Item vocatur hoc opus Autumni, eo quòd
sicut in Autumno fructus naturae ad perfectionem naturae perueniunt, ita & haec
aqua ed perfectionem deducitur in hoc opere compositionis & matrimonij,
Item appellatur impręgnatio lapidis, quia cùm fit hoc matrimonium, vel com¬
positio, seu coniunctio istius spiritus cum corpore, impręgnatur lapis, idest, cor¬
pus vel terra nostra, de isto spiritu quintae essentiae in ventre venti, idest in ven¬
tre aquae praedictae, quae dicitur ventus, anima, oleum, & aer &c. in qua ipse spi¬
ritus habitat, vt est dictum. vel è contrariò iste spiritus habitans in aqua praedi¬
cta impregnatur isto corpore, idest, terra nostra: in ventre venti, idest ventre
aquae praedictae, quae dicitur ventus: cùm ipsa terra vel corpus efficitur per so¬
lutionem ipsius in ipsa aqua de natura ipsius aquae. Et hoc est quod dicit Phi¬
losopus, Portauit illud, idest spiritum quintae essentiae, vel terram nostram, ventus
idest aqua praedicta, quae destillando prius fuit fumus vel ventus: in ventre suo
idest intra se: & sic patet quod alibi dicit Philosophus, quòd istud quod est in¬
ferius, est sicut quod est superius, ad praeparanda miracula rei vnius, scilicet lapidis
CAP. XVII.
SIC autem fit, et est, corpus istud: primò tenendum est firmissimè, quòd te¬
ra illa vel fęces, à quibus exiuit haec aqua trium elementorum, non assumi¬
tur, sed proijcitur, cùm nullius sit valoris, vt dicit Alphidius, Faecem proij¬
ce, in alia enim haec aqua plantatur, & radicatur. Et sic patet quod dicit Aros,
quòd opus istud in vno incipit, & alio terminatur. Accipiatur autem terra no¬
stra, & primò ab ea tollantur omnes eius humiditates superfluae, & ab ea sepa¬
rentur, & euolent, donec fiat alba, lucida, & in omni parte munda & affinata. De
hac tali terra sic purificata, sume duas vncias in laminas tenuissimas, vel in pul¬
uerem, vel in limaturam reductas, provt natura ipsius exigit: & vnam ex istis vn¬
cijs proijce in vno istorum vasorum super aqua, & aliam vnciam in alio, ipsis va¬
sis deobturatis, & super cineribus tepidis situatis in alutellis super furnos, ab ip¬
sis prius remoto alembico. Et statim cùm hoc corpus intus proiectum fuerit,
obturentur vasa satis strictè cum panno sicco lineo: & incontinenti quòd ista ter¬
ra in aquam istam cadet, incipit aqua ista bullire, si bona fuerit & sine errore fa¬
cta: si verò non bullierit, error fuit in eius operatione, nec aliquid valet, quia cor¬
pus non soluit, nisi bulliat. et ideo oportet reiterare, & aliam facere. Tenenda
sunt vasa continue super cineres calidos, donec ipsa aqua à bullitione cesset,
& cùm cessauerit, erit clara, limpida, & viridis. Et corpus, idest terra nostra, in ea
erit liquefactum, id est solutum & coniunctum per minima cum spiritu: & si ali¬
quid remanserit de corpore, quod non fuerit solutum, vel liquefactum, non est
vis. Sed alia vasa accipe similia illis, & pone in illis aquam illam ita sapienter &
cautem, quòd illud quod remansit in fundo ad dissoluendum, non transeat cum
aqua clara: & sic in illis vasis bene & fortiter obturatis cum panno lineo serua
aquam benedictam vsque in horam necessitatis: & iterum debes aliam facere,
& totiens reiterare, donec de ista aqua bonam habueris quantitatem, & eam
serua in suis vasibus singularibus, vel in vno pro omnibus quod sit vitreum for¬
tissimum & spissum, & obturatum, vt est dictum. Sic enim aqua impraegnatur, &
efficitur Elixir ad album: Sed adhuc non est eius perfecta impraegnatio lapidis
nec perfectum Elixir, nec perfectum matrimonium vel compositum corporis
& spiritus, vt quidam dicere voluerunt: sed tantùm est verum principium & me¬
dium perfectionis praedictorum: perfectio verò inferius consequetur. Item di¬
citur