575
INCERTI AVTORIS 11
citur hoc corpus in hac aqua solutum, temperantia sapientum, & aqua vitae: et
corpus quod soluitur, vocatur gumma philosophorum, de quibus dicit Aros,
Vide vbi miserunt aquam, ibi miserunt gummam, vel è contrario. Et tamen quam¬
uis sic nominetur, & verum sit, non tamen est gumma perfecta, nec aqua. Et quam
uis sit aliquod imperfectum habito respectu ad perfectionem lapidis benedi¬
cti, idest Elixiris: est tamen medietas Elixir perfecta ad album, ad aliam medie¬
tatem veniendum.
CAP. XVIII.
NTOTANDVM est, quòd prima pars Elixiris est alba, quae fit de terra al¬
ba: & secunda pars Elixiris est rubea, quod de terra rubea fit, vt dicemus:
Et ideo prima pars Elixiris dicitur ad album, secunda pars Elixiris dici¬
tur ad rubeum: et sic videntur esse duo Elixiria in hac arte, cùm ita tamen non
sit, quia in rei veritate hae duae partes non faciunt nisi vnum Elixir, quod est ad
vtrunque, videlicet primò ad album, & postea idem & non aliud in eodem vase
dicitur ad rubeum. Diximus autem de parte albam componenda: nunc dicendum
est de parte rubea facienda. De hoc autem Elixiri, vel lapide rubeo, idest parte
rubea Elixiris ad vtrunque scribitur in libro aureo, & sic dicitur, Lapis verò ru¬
beus, id est pars Elixiris rubea ad vtrunque, vt inquit Hermes, Aristoteles, &
Archelaus, descendit non ab aqua vini vel vitis, imo ab aqua vitae: & aqua vitę
descendit ab eo, videlicet lapide rubeo, vel Elixiri, idest a parte rubea Elixiris
ad vtrunque.
CAP. XIX.
QVONIAM, vt ait Philosopus, in arte ista eaedem sunt res quae dealbant,
& quae rubificant, ideo in hac operatione Elixiris rubei, idest partis ru¬
bei Elixiris ad vtrunque, eaedem res, idest species, quae vt superius
diximus, conueniunt ad rubeum, idest ad rubeam partem Elixiris. ergo tres spe¬
cies praedictae in hac de rubeo Elixiri sunt assumendae, sicut prius ad partem al¬
bam, sed cum alijs ponderibus, videlicet: Accipies de sulfure viridi vnam libram
duodecim vnciarum, & in hoc concordant pondera, item sulfuris albi sex vn¬
cias, idest mediam partem vnius librae duodecim vnciarum: item terrae rubeae
ponderosę sex vncias: & in his duobus discrepant pondera ista à ponderibus
aquae albae, & ita sunt in summa totali viginti quatuor vnciae, id est, librae duae
duodecim vnciarum.
CAP. XX.
Ex istis speciebus facies omnia opera supradicta, videlicet opus hyemis
veris, aestatis, & autumni simili separatione, contritione, simili decoctio¬
ne ignea, similibus vasis, similibus alutellis, similibus furnis, similibus iun¬
cturis & lutis, simili separatione phlegmatis ab aqua, simili receptione ipsius,
simili proiectione, vel coniunctione, seu matrimonio terrae rubeae cum spiritu
lapidis in aqua praedicta: Sed ipsa terra rubea aliter debet purgari à suis foetulen¬
tijs & superfluitatibus, quàm terra alba: & ideo antequam in ipsa aqua ponatur
purganda est per modum suum: qua purificata & mundata, & in laminas tenues
coaptata, vel in puluerem, id est limaturam redacta, tunc ponenda est in aquàm
factam, vt dictum est: sed cùm posita fuerit in ipsa aqua, non soluetur in ea, quia
tantae virtutis non est aqua, sed tantùm calcinabitur in puluerem, & quodam¬
modo sine tactu reducetur. Hoc sic facto, moue aquam cautè, & pone in alio va¬
se, eidem in quo est, simili: ita quòd remaneat puluis calcinationis terrae rubeae
sine aqua in suo vase, & in illa aqua remota pone aliquod corpus quod sit tibi
proficuum, sicut esset terra alba, & soluetur in illa aqua, & tibi proficiet. Item ter¬
ram calcinatam, quae remansit, desicca secundum suum modum, & serua mun¬
Temperantia sa¬
pientum.
Aqua uitae.
Gumma philo¬
sophorum.
Liber aureus