575
Aquae albae et ru¬
beae nomina.
Aqua alia ex
hisdem.
Alia uia.
12 DE ALCHEMIA
dè, ita quòd puluis alius super eam non cadat nec attingat, donec aliam aquam
feceris in qua possit dissolui. Aqua autem facta per huiusce pondera supradi¬
cta, fortior est quàm prima praedicta, quia prima non potest soluere mercurium
in aquam, ista autem secunda soluit ipsum sine dubio: & tamen ista est de colo¬
re aquae alterius quantum ad visum, sed differunt quo ad tinctionem, quia ista
est aurea, idest tingit in citrinum colorem, vel ialueum: & prima tingit in nigrum
vt est dictum: Haec etiam soluit omnia corpora, & etiam terram nostram albam
praeter Solem, vt est dictum, videlicet praeter terram nostram rubeam, sed ipsam
tamen calcinat, vt est dictum. Et sicut prima aqua vocatur nomine omnium al¬
bedinum, viriditatum, foliorum, & arborum, &c. ita ista secunda vocatur nomi¬
ne omnium ialueitatum, citrinitatum, rubedinum, nigredinum, & sulfurorum
& c. Et hoc est, cum est perfectè soluens terram nostram rubeam: & semper di¬
citur imperfecta donec hoc faciat. Non autem fecimus in hoc nostro libro men¬
tionem multum specialem de purificatione, mundatione, seu affinatione terrae
nostrae rubeae vel albae, eo quòd satis purificatae & mundatae & affinatae vena¬
les inueniuntur: & ideo hoc sub breuitate transimus, &c.
CAP. XXI.
ARCANVM arcanorum huius tam inclytae scientiae, tibi fili, factum
tradere non intendimus, vt est dictum, sed tantùm ad ipsum indagandum,
& inueniendum allicere te cumpimus per ea quae sequuntur. Aquam aliam
facias de praedictis speciebus, sed cum istis ponderibus: Accipe sulfuris viridis
libram vnam duodecim vnciarum, & terrae rubeae ponderosae nouem vncias,
& sulfuris albi similiter nouem vncias: & sic erunt in totali summa triginta vn¬
ciae, id est duae librae duodecim vnciarum cum dimidia: Et operare per omnia
opera & per omnes modos, vt prius, excepto hoc, quòd in separatione phleg¬
matis ab ea, plus separabis in duplo, vel plus de phlegmate ipsius, quam de alijs se¬
parationibus non fecisti aliarum aquarum: postea recipies ipsam, vt dictum est
de alijs. Et ipsa aqua facta pone puluerem praedictae terrae rubeae calcinatae su¬
per eam, & si liquefiet, id est, si soluetur, & fiat aqua rubea vel ialuea, facta est a¬
qua, & verè bona: quòd si adhuc non soluetur, iterum remoue ab ea aquàm, si¬
cut aliàs fecisti superius, fac de ea similiter: & iterum terram rubeam desicca vt
prius, & serua: & sic reiteranda est haec aqua agmentando pondus de tribus vn¬
cijs semper in sulfure albo, & in terra rubea tantùm, & non in sulfure viridi, cu¬
ius pondus semper est ęquale in aquis istis, & plus separando de phlegmate in
duplo in ista, quàm in alia praedicta, donec inueniatur aqua quae soluat terram
nostram rubeam in aquam limpidissimam rubeam. Quidam autem totum re¬
mouent de aqua ista, vel de aquis istis praedictis rubeis quod exit & distillat, vt
que ad illam aquam quae exit, cùm incipit alembicus rubificari: tunc demum in
alio vase recipiunt illam aquam ad partem, & dicunt quòd illa quae exit ante ru¬
bificationem alembici, soluit terram nostram albam, & ista quae exit post rubi¬
ficationem alembici, soluit terram nostram rubeam: à quorum proposito & inten¬
tione, si ita sit, non deuiamus, sed potius consentimus.
CAP. XXII.
HAC aqua perfectè & verè indagata & inuenta, & in ea nostra terra rubea
soluta, debes seruare ipsam ad partem in vase obturato, sicut superius fe¬
cisti de aqua alba, & iterum simili modo reiterare eam cum solutione ter¬
rae rubeae in ea, donec de ipsa aqua rubea bonam habeas quantitatem. In singum
lari verò aqua de corpore rubeo praeparato, idest de terra nostra rubea praepa¬
rata in laminas tenues coaptata, vel in puluerem limaturae redacta, ponas duas
drachmas, id est quartam partem unius vnciae: & si plus soluere poterit, plus
appo¬