575
INCERTI AVTORIS19
mani, id est cucurbitae ventris, quae dicitur homo altus: quae extremitas cucur¬
bitę comparatur extremitatibus pedum hominum, qui sunt extremitates hominis
super quibus totus homo defertur & sustinetur, sicut cucurbita supra suum fun¬
dum, à cuius fundo cucurbitae, & in quo, id est à cuius pedibus hominis alti ga¬
leati, & in quibus haec terra conculcatur, id est massando coagulatur, subtile à
spisso separando, vt est dictum. Item dicitur quod in vijs proijcitur, hoc est di¬
ctum non in vijs communibus, quibus homines gradiuntur, sed in vijs philoso¬
rum istius scientiae, quia sunt plures tendentes ad vnum finem: vel vnam viam, scilicet
Hermetis praedictam: in quibus vijs videtur esse deducta, idest immortua donec
reuiuiscat. Item dicit idem quòd haec res siue haec terra est saepius parua: tamen quam¬
uis sit modica terra, vt dicit Orthulanus, Sufficit tamen eius paucitas ad nutrimen¬
tum nostri lapidis totius: & de hac terra & paucitate ipsius scripsit Rosarius in
2. sua epist. ad Eutheciam, sic dicens, Et est Kimbor & Kambar quod rarissimè in¬
uenitur. Et nota quòd compositio siue impraegnatio ipsius terrae si debeat compo¬
ni vel impręgnari, secundum quosdam fit ex mercurio mundato, prius clarificato
à quadam terrestreitate quam habet in se. Similiter omnis impręgnatio vel composi¬
tio fit ex corporibus crudis, & non calcinatis, vt quidam fatui putauerunt, & dece¬
pti fuerunt in multis. Nec est contra quod dictum est supra de terra rubea calcina¬
ta, quae postea soluitur: quia certissimè si vera fuerit aqua in qua debet solui, si¬
ne calcinatione quacunque soluetur. Caue tibi fili quid facias in hoc passu im¬
praegnandi, & de quo, vel non impraegnandi.
CAP. XXXII.
Hac verò terra siccata, vt est dictum, extrahe eam à cucurbita per subtilitatem
tuam cautè & mundè, & scinas similiter pondus eius, & postea pone eam in alio
vase forti & spisso, amplo & magno, secundum quantitatem lapidis vel medi¬
cinae quam facere volueris, & competenti quantitate, vel terrae prędictae ponderi.
Cuius vasis venter & fundus rotundus ad modum caelestis lunae, & collum longum ad
mensuram vnius pedis vel plus, & os taliter strictum, quod possis ibidem figere pollicen¬
tuum secundum quod dicitur in Lilio, vas angusti oris. Et cum Draco praedictus, vel terra no¬
stra praedicta fuerit in praedicto vase positus, vel posita, ponendum est vas bene
obturatum in alutello super cineres cribellatos, & postea ignis faciendus est in fur¬
no super alutello ex tribus lignis siccis vel fustibus, & cauendum est ne flamma vas
attingat, & sic continuandus est donec terra soluatur in se ipsa, & fiat aqua spissa, ru¬
bea. Sepelitur autem vas istud secundum alios, & melius in fimo equino calido, donec
soluatur terra praedicta. Soluitur autem isto modo infra 40 dies, vt dicit Ali in Secreto
secretorum. Alij ponunt in aëre, vase aperto & non obturato, sed bene cauent ne pul¬
uis subintret, nec quidquam aliud: & sic dimittunt ipsam terram solui in aquam spissam ru¬
beam. De solutione istius terrae de se ipso dicit Martyrizatus, Ars non completur ni¬
si terra fuerit soluta. Vide ergo fili quid facias in hoc loco. Citius autem perficitur
hoc opus in humido, tardius verò in sicco. Et nota fili, quod istius terrae duplex est
solutio, vna per se, de qua dictum est, & alia per caudam suam, vel aquam impraegnatam,
quae ab ea exiuit, vt est dictum. Et in hoc multi errauerunt, non aestimantes solutionem
ipsius possibilem nisi cum sua aqua, vel cum vno duorum spermatum, à quo est crea¬
ta. De solutione istius decoctionis vel terrae nunc praedictę à cauda sua vel aqua
ab ea extracta infra dicemus. Hanc autem solutionem nigri corporis & mortui so¬
lutionem nominamus, cùm soluitur per se solam: cùm verò soluitur per aquam, hanc
solutionem, resurrectionem, vel resuscitationem, aut viuificationem animamque corporis
mortui nuncupamus: & hanc inferius ostendemus, licet solutionis istius terrę per
se diuersae sint opiniones, vt dictum est. De hoc tenendum est, quod solutio illa quae fit
cum flamma ignis vel cum fimo equino, non sunt propriè solutiones, sed liquefactio¬
nes potius, vel fusiones ad modum cerae vel metalli: & sic oportet fieri: per quod
In uijs proijcitur
Rosarius autor.
Impraegnatio
uel compositio
ex quibus fiat.
Martyrizatus
autor.
Solutiones ua¬
riae.