575
Philosophi dictum
Vmbra Solis.
Sinonyma mul¬
ta rei.
Cauda Draco¬
nis & eius sino¬
nyma.
Faex.
Errorum multo¬
rum causa.
Terra lapidis
ubi.
Cucurbitae ac a¬
lembici nomina et
partes.
18 DE ALCHEMIA
via, scilicet Hermetis, qui fuit pater Alchymistarum: vna dispositione, scilicet
denigrandi primò, secundò dealbandi, tertiò cenerandi, quartò & vltimò rubifi¬
candi: vno actu scilicet coquendi, totum magisterium terminatur. Et Aros phi¬
losophus de hoc dicit sic, Et erit rubens, & fiet niger: & erit niger, & fiet rubens
& hoc in sequentibus operibus declaratur. Et sicut per primum opus praedictum
omnes res ascendunt in caelum, vt est dictum, ita per istud lecundum omnes res
descendunt in terram, & fixantur in vnitate quintae essentiae.
CAP. XXXI.
Dispositio denigrandi sic fit: Accipe Elixir siue compositum praedictum
provt est in suo vase, in quo prius, scilicet in cucurbita, ponsuisti, & pone
super illud alembicum vnum vitreum, & luta bene, & sicca, & cera eo modo,
vt in extractione aquarum in prima operatione fecisti: & hoc sic disposito, ac¬
cipe illud vas & sepelias in fimo equino calido, & fac animam, idest aquam ab
eo quod est intus, idest Elixiri, euolare & exire: ipsamque aquàm in vase vitreo
forti repone, vt prius de alijs aquis in prima operatione fecisti recipiendo: phle¬
gmate tamen superfluo ab ea aqua seperato, donec super laminam cultelli, vel
ferri alterius calidam bulliat, vt est dictum. Et sic continuè faciendum est, donec
tota aqua continuè exierit, & materia in fundo vasis clara, rubea, & sine aqua ap¬
paruerit. Item continua & coque donec nigra fuerit, & sicca: & tunc quae prius
in prima vocabantur spermata, vel pater & mater & c. hîc in hac operatione vo¬
cantur terra vel nuntrix. De hac autem dispositione separationis aquae vel animae
à sua terra vel corpore, dicit Philosophus, Fili à radio Solis extrahe vmbram suam.
Vocatur autem ista terra à Philosophis vmbra Solis, corpus mortuum, corona
vincens, nubes, cortices matris, magnesia nigra, & Draco qui commedit caudam
suam, & alijs infinitis nominibus nominatur. Aqua autem ista quae ab ea exit,
vocatur cauda Draconis, quae à Dracone praedicto commeditur, sicunt residuum
duorum spermatum in prima operatione sic nominatorum: & dicitur anima, ven¬
tus, aer, vita, domum illuminans lux meridiana, argentum viuum nostrum, lac virginis, &
totum secretum: quod intelligendum est, cùm fuerit impraegnata aliquo nostrorum
corporum vel spirituum in ea solutorum: & ideo aqua ista totaliter extracta, statim
debes ponere in ea de corpore nostro albo ad dissoluendum, vt in prima operati¬
one fecisti, & seruare ad partem vsque ad horam necessitatis. Item vocatur sal armoniacus
noster, & medium coniungendi tincturas: & vt ab omnibus alijs nominatur aqua
nostra alba in prima operatione, hîc similiter nominatur, nec est differentia inter
eas. Quidam philosophi videntur dicere, quòd non debet impręgnari, sed ex ea
sola prout extracta fuit sine compositione debere operari. Tamen fili caue quid
facias in hoc loco. Item terra dicitur à Morieno fęx, scilicet ventris, de qua dicit ad
regem Ali, quod ipsa fex erat minera istius rei vel terrae: propter quod dictum multi erra¬
uerunt, quaerentes istam rem, vel terram, seu lapidem inter stercora & fimos huma¬
nos, affirmantes ipsam esse fimum humanum authoritate Morieni, cum in rei veri¬
tate ita non sit: sed pro tanto dicitur fęx ventris, non omnis propriè, sed similitudi¬
nariè, imò venti, qui ventre venti, id est aquae, peperit modo & operatione prędi¬
ctis istam terram, sicunt venter humanus post decoctionem emittit seu parit fimum
suum. Et in sterquilinio haec terra reperitur, vt idem dicit, quod intelligitur de fimo
equino praedicto, in quo ista terra fit, & inspissatur & siccatur, vt est dictum, & non
in sterquilinijs communibus, sicut quidam fatui putauerunt, & ibidem fodierunt,
existimantes ipsam ibidem inuenire: & pedibus hominum conculcatur, vt idem di¬
cit. Et nota hîc pro tanto, quòd cucurbita cum suo alembico ab Alchymistis vo¬
catur homo altus, galeatus, cuius fundus est extremitas ipsius cumcurbitae, id est
hominis alti galeati: & secundum hoc similitudinariè potest diei fęx ventris hu¬
mani