575
INCERTI AVTORIS 17
in ea substantia sit spiritus tingens fortis, quem quaerimus, quo tingamus in quo¬
libet corpore, ac eorum qualibet parte, & eorum quodlibet à dimunitione ad
naturale complementum naturaliter deducamus. Dicitur autem Alchymia ab
Elambico & Kymia quae sunt duo vasa in quibus haec ars in tribus generibus
vel ordinibus medicinarum ad finale deducitur complementum. Et sic patet,
quòd hoc totum Alchymia componitur ex corrupto & integro. Non autem est
Alchymia ante Elixir, sed post semper. Lapis autem philosophicus sic diffinitur: La¬
pis est quaedam fortis virtus mineralis, ex pluribus rebus in vnum conuersis per
nostrum artificium alchymicum congregata, habens in se virtutem congelan¬
di mercurium in naturam metallicam veram, & formaliter conuertendi, ac om¬
nia metalla infirma seu imperfecta ad veram sanitatem & perfectionem redu¬
cendi, vitrumque malleabile faciendi, lapidemque preciosum fingendi: & finali¬
ter est summa medicina omnium corporum humanorum, & conseruandi in eis
humidum radicale: quia ab isto lapide benedicto descendit aqua vitae, vt iam
superius tetigimus, & inferius plenius ostendemus.
CAP. XXIX.
QVIDAM verò Philosophi indifferenter, vt iam superius teitgimus, v¬
num Elixir praedictum nominauerunt Alchymiam, Lapidem, & Medi¬
cinam. Et Alchymiam vocauernnt Lapidem: Elixir, & Medicinam
Et Lapidem nuncupauerunt Elixir, Alchymiam, & Medicinam: & Medicinam
dixerunt Elixir, Alchymiam & Lapidem. Sicque paucam vel nullam diffe¬
rentiam quantum nihil inter ista facientes, eo quòd omnium istorum est v¬
na eademque substantia, quanuis forma sit diuersa, & ad vnum finem ten¬
dunt. Et quanuis nullam differentiam faciat inter ipsa nominando, differunt ta¬
men inter se isto modo. Elixir est primum opus, & praecedit omnia ista, & dici¬
tur matrimonium verum inter corpus & spiritum per compositionem duarum
aquarum praedictarum, vt est dictum, & hoc est ita proprium Elixir, quod non
competit alijs propriè. Alchymia autem post Elixir sequitur semper, & non an¬
tè, & est propriè modus & opus ducendi Elixir ad effectum, quod opus vel mo¬
dus dicitur ab Aros Alchymia, seu Nigrum nostrum, & hoc est proprium Alchy¬
miae & non alijs. Lapis est proprie illud factum secundum praedictam operatio¬
nem artis Alchymiae, & hoc est proprium sibi, & ad alia non pertinet. Medici¬
na est quod sequitur & descendit à lapide praedicto perfecto, ad metalla imper¬
fecta perficienda, & sananda, & ad vitam hominum tuendam & sanandam, & hoc
est proprium sibi, & ad alia non propriè dicitur pertinere. Et sic patet quòd ista in¬
ter se differunt specie, quanuis nomine generali non discrepent. Ex his omni¬
bus concluditur aliud quòd dicit Morienus de ista re, quae est vna ex pluribus
composita, quam vocant Lapidem, & tamen adhuc est in Elixir, quòd ipsa res
vna, quam dicit esse Lapidem, habet in se quatuor elementa perfectè, cuius
tactus nullus est, quia est aqua, & in ipsa est maior mollicies quàm in suo corpo¬
re, quia durum est, eo quod metallicum est, & eius pondus grauem: quia istud corpus
ipsius omnium corporum est magis ponderosum & compactum, & eius gustus
suauis, & eius odor odori sepulchrorum comparatur, eo quod foetet propter o¬
dores specierum foetentium, ex quibus componitur, vt est dictum: quae foetu¬
lentia ab ipso in hac operatione secunda penitus remouetur, antequàm in veram
medicinam conuertatur. De cętero accedendum est ad opus praedicti Lapidis.
CAP. XXX.
De operatione huius Lapidis benedicti, vel Elixiris dicitur in libro, qui
Lilium appellatur. Composito nostro verò facto, vel Elixiri completo, vt
est dictum, tunc ergo vt praemittitur, vna re, videlicet nostro Lapide, vna
B 3
Lapis philoso¬
phicus.
Sinonyma lapi¬
dis.
Elixir quid prò¬
priè sit.
Alchymia quid.
Lapis quid.
Medicina quae
dicatur.
Morieni senten¬
tia concludens.
Gradus operis.