575
Cauda draconis
Liber turba Phi¬
losophorum.
Liber Lilium di¬
ctus.
Aes nostrum
quid
Secundum opus
Vna res
Elixir quid sit.
Elixir unde di¬
catur.
Alchymia quid.
16 DE ALCHEMIA
pidis, & terra nostra duplex, videlicet alba & rubea, duplex corpus lapidis
benedicti. Et qui sic sentit verè de ijs, de secreta natura numeratur, & de ea, &
in ea meritò computatur: & è conuerso sentiens, deleatur. Item in summa notam
dum est, quòd cùm artifex doctrinę filius hanc compositionem prędictam, quam
Elixir nominamus necessariam peregit, vt est dictum, per coniunctionem &
vnionem duorum spermatum praedictorum vel aquarum, quòd tenere & ser¬
uari debet ad partem residuum ciuslibet spermatis praedicti, vel aquae prędi¬
ctę, quodlibet in suo vase proprio bene obturato vsque in horam necessitatis, vt
dictum est. Vocantur autem ista duo spermata Cauda Draconis, quę postea in
operatione lapidis, ab ipso dracone commeduntur, vt inferius ostendemus. Hęc
autem compositio necessaria est, vt iam diximus, quia nullo modo vera tinctu¬
ra fit nisi ex ipsa compositione quae dicitur aes nostrum, vt est dictum: de qua
dicitur in libro qui Turba philosophorum appellatur. Scitote omnes pertime¬
scentes, quòd nulla fit tinctura vera nisi ex aere nostro. Quae vera sit, exponitur
in libro qui dicitur Lilium. Est autem intelligendum ex nostro aere, idest nostra con¬
fectione seu compositione. Et est videndum quòd compositione iam perfecta
scilicet in Elixir iam conuersa: & hoc est, & fit, vt superius est ostensum. Ex prae¬
dictis autem, si bene intelligis, apparet constare, fore compositum hoc Elixir
ex Sole in corpore magnesiae occulto, à terrestreitate mundo, & de sulfure quod
dicitur sulfur de Sulfure, & de argento viuo, quod dicitur argviuum, de argento vi¬
uo, his duobus vltimis fugitiuis in principio: non fugitiuis, vt est dictum, con¬
uersis, compositis, & coniunctis.
DE OPERATIONE LAPIDIS CAP. XXVIII.
ALCHYMIAE ergo omnino certae, verae, famosae, & inclytę, ex nunc o¬
peram dantes, de operatione Elixiris, quod est primum opus, prius dictum
est: nunc verò de operatione lapidis benedicti videndum est. Et in hac
operatione lapidis, quae est secundum opus, quidam philosophi incipiunt
libros suos, & in primo opere ipsos finiunt & consummant, vt est dictum. Vnde
notandum quòd per huius compositum Elixiris res fiunt vnum & idem, vt est
dictum: ita quòd sic de caetero huius compositum est, vnum quod solum quaeri¬
tur, quamuis ex pluribus compositum, & in vnam naturam redactum. De quo
composito dixerunt Philosophi, Vna res est: quod intelligendum est post com¬
positionem Elixiris, & non antè, vt est dictum. De qua sola re per compositum
factum vna, & non de alia, vera & omnino certa nascitur Alchymia. Vnde viden¬
dum est primò quid sit Elixir, atque vnde dicatur, quid Alchymia, & quid Lapis.
Elixir autem est quoddam compositum habens in se virtutem mineralem, ru¬
beum, aut citrinum, ex pluribus speciebus limpidissimis & claris (& si de spe¬
cie aquae coniunctis) factum compositum, habens in se virtutem mineralem in¬
clusam, existens condimentum, antidotum, & medicina omnium corporum
purgandorum & transformandorum in Solificum & Lunificum verum. Et di¬
citur Elixir ab Elicio elicis, quasi vnum ex pluribus, in quibus est, elicitum, & in
alijs iam conuersum & ligatum. Alchymia autem sic diffinitur in libro qui Li¬
lium appellatur. Alchymia est ars administrans & ostendens essentiam, septem
metallorum continens, qualiter quaeque formae illorum imperfectè ad naturale
complementum deducantur: vel aliter sic. Alchymia est opus celatum regimine
quod fit manifestum luce filiorum genitorum, & id quod per filiorum genera¬
tionem iuuenescit. Vel aliter sic. Alchymia est substantia corporea ex vno scilicet
argento viuo, & vno scilicet sulfure composita, quae duobus tenuissimis & humidis
siue limpidis constans est, scilicet anima & spiritum, & in luce filiorum dictorum
à se manifestatur & iuuenescit: & quae continens est essentiam septem metallorum, vt
in ea