575
INCERTI AVTORIS 15
est necessaria, & ideo coniungenda sunt eo modo, quo superius est dictum.
CAP. XXVI.
Et cùm haec duo se receperint per aggregationem praedictarum duarum
vt est dictum in coniunctione lapidis, id est in coniunctione spiritus quin¬
tae essentiae praedicti, vel quintae essentiae de terra nostra alba & rubea, vel
ipsa terra de dicto spiritu impraegnatur & efficitur, vt est à nobis superius di¬
ctum: in ventre venti, hoc est in ventre aquae praedictae, vel aquarum praedicta¬
rum. Et hoc est quod dicit Philosophus Hermes, Illud ventus in ventre suo, id
est, aqua haec portauit istum spiritum cum terra praedicta in ventre suo, vel ter¬
ra ipsa ipsum spiritum in ventre suo, id est intra se in ventre aquae, idest in¬
tra aquam. Haec verba quasi simili, imò quasi eadem expositione superius ex¬
posuimus. Planum est quòd ventus est aer, & aer est vita, & vita est anima: Et
ego loquutus sum de anima, quae totum lapidem viuificat & resuscitat: & sic o¬
portet quòd ventus portet eum, reportet, & pariat: magisterium planè patebit
quomodo hoc fiet & erit: & tunc sequitur quòd alimentum suscipiat ex ventre
suo, id est à terra, vt ibidem dicit ur. Ideo dicit Philosophus, Nutrix eius est ter¬
ra, quia sicut foetus sine alimento nuntricis nunquam peruenit ad aetatem, ita la¬
pis noster sine fermento suae terrae nunquam perueniet ad effectum: quod qui¬
dem fermentum alimentum dicitur: Sic enim in operatione lapidis generantur
ex vno lapide cum matris coniunctione, idest cum alimento nutricis, res, idest
filij, patris similes, quas sibi per longam decoctionem creauerunt, erunt nostri
similes in colore, & patris pondera retinebunt. Haec verba praedictorum duo¬
rum capitulorum dicit Ortolanus in libro suo de Expositione textus Herme¬
tis, & ab eo ipsam extraximus, & hîc posuimus cum quodam modico addita¬
mento. Et est notandum, quòd pater & mater lapidis, idest duo spermata ipsius
in prima compositione Elixiris Sol & Luna vocantur, quae postea in secun¬
da operatione, idest in operatione lapidis, terra vel nutrix appellatur. Et sic in¬
tellige, quòd ex vno patre cum matris coniunctione in compositione Elixir
& alimento iunctis, idest terrae ex istis duobus generatę in operatione lapidis
generantur res, id est filij, videlicet lapis albus, qui per alimentum perficitur &
dealbatur, vt inferius dicetur. Cuius pondus patri, hoc est Soli erit simile, & de
colore matris, id est Lunae. Et sic cessat obiectio, quae posset fieri, quòd secun¬
dum verba praedicta terra ista conuenit in compositione lapidis, cum spiritus
lapidis sint Sol & Luna, & quędam alia terra quae dicitur nutrix: quod non est
ita, si sanè intelligatur Philosophus, vt est dictum: quia tantùm ista duo praedi¬
cta conueniunt cum spiritu quintę essentiae, sed in compositione Elixiris vocan¬
tur spermata: in operatione lapidis vocantur terra vel nutrix, &c.
CAP XXVII.
Ex his omnibus colligitur, quòd totum opus Elixiris nihil aliud est in vni¬
uersali, quàm facere ascendere res à terra in cęlum, id est de natura corpo¬
rali ad naturam spiritualem: & hoc tunc est perfectum Elixir. Item colli¬
gitur ex his, quòd aqua quandoque vocatur lapis spiritus quintę essentiae, quan¬
doque vocatur terra, quandoque lapis, & sic figuraliter pars pro toto nomina¬
tur: & hoc indifferenter dicitur propter eorum naturam consimilem, vel con¬
iunctionem vniformem: quanuis in speciali proprietate diuisionis ipsius lapi¬
dis ipsa humiditas aquę, sine aqua dicatur anima, ipsa virtus aquae dicitur spiri¬
tus, & ipsa tinctura corporum in ea soluta, dicitur corpus, vt dictum est. Quam
humiditatem limpidam, idest animam vocamus argentum viuum nostrum, & ipsam
virtutem aquae, idest spiritum quintae essentiae, vocamus sulfur nostrum. Ergo
in Elixir & lapide benedictò, aqua est anima lapidis, virtus aquę est spiritus la¬
B 2
Hermes.
Ventus quid
Anima lapidis.
Nutrix lapidis.
Fermentum.
Ortolani liber.
Soles Luna quod
Vniuersale Eli¬
xiris opus quid.
Argentum uiuum no¬
strum.
Sulfur nostrum.