575
Nomina uaria
Elixiris ad u¬
trunque
Continuatio ope¬
ris.
Tinctura sine
numero
Sperma mascu¬
linum &c.
Spiritus tingens
fortis &c.
Sperma foemi¬
neum
Auri & argenti
natura in fusio¬
ne &c.
Finale secretum
14 DE ALCHEMIA
ctum aurum nostrum, argentum nostrum: imò aqua caelestis & gloriosa. Simi¬
liter & aes nostrum, sericum nostrum, magnesia nostra, in qua vt dicit Aros, Sunt
quatuor elementa, seu quatuor corpora: quae quatuor corpora sunt nubes, &
niues extractae, & oleum & butyrum, & lunae spuma. Item dicitur fermentum
lapidis ad vtrunque, & plumbum nigrum, & tota operatio nostra, & ouum phi¬
losophorum & non gallinarum, & sapientia nostra, quam Deus, scilicet quibus
voluit, reuelauit. Et de hac dicit Aros, Ipsum enim est totum in toto, & id totum
quod quaeritur, & quod cogitatur: in ipsa enim est fugiens & fixum, tingens &
tinctum, album & rubeum, masculus & foemina insimul composita composi¬
tione inseparabili. Et de hac compositione harum duarum aquarum, vel sper¬
matum, iterum dicit Aros, Oportet ingredientem in hoc opere non quiesce¬
re, donec permisceantur res, & fiat tinctura à corporibus assumpta. Statim verò
vt has duas aquas in vase effuderis, vt est dictum, debes cooperire vas ali¬
quo coopertorio, ne ab eo aliquid exeat, donec praedictae aquae bene permi¬
stae fuerint & coniunctae, & fiant res vna, videlicet aqua rubea, limpida & clara.
Et intellige quod diximus, quòd quantum de alba posuisti, tantùm de rubea
poni debet, idest par pondus vtriusque apponatur: & si minus vel majus com¬
positum facere volueris, similiter plus vel minus de singula aqua, ęquali tamen
pondere apponatur, & c.
CAP. XXV.
SVNT autem necessaria haec duo spermata in arte ista: & hoc ideo quia si¬
cut videmus, quòd naturaliter vnum generat sibi plura sibi similia, ita ar¬
tificialiter Sol generat Solem, cum lapidis multiplicatione praedicti, idest
spiritus quintae essentiae. Et ideo dicit Philosophus, Pater eius est Sol, idest au¬
rum. Sed quoniam in omni generatione naturali, oportet spermatis receptaculum
idoneum esse, cum quadam consonantia similitudinis ad ipsum, ita & in hac
generatione artificiali oportet quòd Sol habeat sui spermatis & suae tincturae
receptaculum idoneum, & sibi consonum, & illud est Luna, id est argentum. Et
ideo dicit Philosophus, Mater eius est Luna. Vnde notandum est diligentissi¬
me, quòd istorum duorum corporum coniunctio est necessaria in hac arte, Ad
vtrunque, videlicet ad album & ad rubeum, quae fit eodem modo quo supradi¬
ctum est. Et hoc propter duas rationes: quarum ista est vna, quia aurum quum
sit nobilius inter metalla, & magis perfectum, & fixum, & compactum, tamen
dissoluatur in aquam limpidissimam, vt est dictum, & partes eius minutissimè
separentur, erit spiritualis & euolans ab igne tanquam mercurius, quod est mi¬
rum. Et hoc est ratione suae bonae alterationis, & tunc habet tincturam sine nu¬
mero, & ista tinctura vocatur sperma masculinum rubeum & calidum: & cum
sic est dissolutum & subtiliatum, & factum spiritualem cum spiritu quintae essen¬
tiae, tunc dicitur spiritus tingens fortis, quem quaerimus. Si verò argentum dis¬
soluatur in aquam limpidam, nihilominus remanet fixum sicut prius, nullam vel
paucam habens tincturam recipiendam & fixandam in temperamento calidi
& frigidi: & vocatur sperma foemineum, album & frigidum: Et haec est aqua
alba vel viridis praedicta: Et sic conueniens est ipsorum duorum coniunctio fa¬
cienda, vt dictum est. Item est & alia ratio, quia cùm aurum per se, & argentum
per se sint difficilis fusionis & liquefactionis, tamen si insimul coniunguntur,
facilè fluunt, & liquefiunt. hoc sciunt Aurifabri facientes solidaturas ad aurum.
Vnde si in lapide nostro esset tantum alterum ipsorum, nunquam aliquam tin¬
cturam daret: & si daret tincturam, non tingeret nisi in quantum ipsa esset, eo
quod non esset receptaculum tincturae. Et nostrum finale secretum est habere
medicinam quae fluat ante mercurij viui fugam. Ergo coniunctio istorum duorum
est ne¬