575
35
EX IO. BAPTISTA MONTANO MEDICO
pauca quaedam de Sublimatione.
Doctiss. & acutiss. vir Io. Baptista Montanus habet quaedam in secundo
suorum opusculorum tomo, in libro de Vrinis cap. 13. de sublimatione
in haec verba: Itaque omnis generatio & corruptio fit per sublimationem, vt
ostendemus in nostro libro de Sublimationibus, quem dante Deo edituri sumus.
Quae sublimatio nil aliud est, quam extractio humidi, quae à calore prouenit. Quum
autem omnia generentur per sublimationem, quae fit per calorem extrahentem
humidum vtile, calor iste conueniens est naturae siue animae, quo calore susten¬
tatur anima siue natura. Cùm autem iste calor sit benignus, extrahit humidum
per concoctionem: & quomodo fiat ista concoctio, docet Arist. 4. Meteororum.
Extrahitur ista humiditas à calore benigno: & vbi fit talis sublimatio, semper
illud humidum quod extrahitur, attinet ad generationem. Cùm autem attin¬
git vltimam perfectionem, & est in medio inter concoctionem & assationem,
excrementa sunt perfectiora, neque cruda sunt, sed secundum proportionem
sunt mediocria & temperata, cuiuscunque etiam generis sint ista excrementa
siue terrea, siue aquea. Cùm igitur sic se habeat res, accedit aliud genus caloris:
nunc vidimus calorem sublimantem alium esse naturalem, de quo vidimus: a¬
lius est praeterea calor, qui non regitur à natura, qui agit secundum suam natu¬
ram, & trahit humidum incoctum: nam trahit violenter, & non expectat con¬
coctionem: & ita illud humidum extractum est crudum. Propter importunam
autem extractionem illius caloris, pars aerea & ignea euaporant, & nihil aliud
remanet quàm pars aquea, incocta, & terrea. Et ista destillatio siue sublimatio
est communis omnium istorum, qui extrahunt aquam ex herbis. Videmus au¬
tem, quòd si extrahamus aquam ex absynthio, si repente extrahit calor igneus
extrahitur humiditas aquea, & resident partes terrae adustae: si autem proceda¬
mus cum calore moderato, qui est similis naturali, extrahetur tantummodo hu¬
miditas vtilis, & sic reliqua erunt perfectè conconcta, nulla remanente crudi¬
tate, &c.
INCIPIT LIBER APPELLATVS THESAVRVS
THESAVRORVM, ROSARIVS PHILOSOPHORVM,
omnium secretorum maximum secretum, de uerissima compositione naturalis philosophiae
qua omne diminutum reducetur ad Solificum, & Lunificum uerum,
ARNOLDO DE VILLANOVA
authore.
PROOEMIVM.
ISTE nanque liber vocatur Rosarius, eo quod ex libris philoso¬
phorum abbreuiatus est: in quo, Deo teste, nihil occultum, nihil
deuium, nihil diminutum est. Sed quicquid est necessarium ad no¬
stri operis complementum, est in ipso. Diuiditur autem iste liber
in theoricam, & practicam: & etiam in diuersa diuiditur capitula
Quippe quia iustum est, vt de naturali, & sublimiori rerum processu non pi¬
geat, qui de eorum sublimiori effectu tractare voluerit tunc enim nullum sup¬
plicium naturae beatae & naturali, quando rectè procedit intentio: cùm & ip¬
sius studij precium securius spectet, & ad arcanam rationis seriem in illo decli¬
nare paratus est. Nullus negligat finalem & praecipuam totius philosophiae
matrem ab editis effodere, quae hominem ornat moribus, & ditat benefi¬
cijs: exhilarat pauperem, & etiam corpus incolume sanat, & praebet etiam sani¬
tatem. Qui enim in legendis libris deses extiterit, in praeparandis rebus prom¬