575
ARNOLDI 43
Capita libri secundi.
De inueftigatione perfecta lapidis physici. Cap. I.
dum.
Cap. XIX.
De lapidis regimine. Cap. II.
Quòd pondus fermenti debet excedere pon¬
Quomodo depuratur mercurius. Cap. III.
dus sulfuris, uel esse equale
Cap. XX.
De lapidis inhumatione Cap. IIII.
Quae sunt utilitates magisteriorum. Cap. XXI.
De recapitulatione tertij regiminis. Cap. V.
Quomodo debemus seruare quantitatem u¬
De secundo regimine quod est abluere. Cap. VI.
niuscuiusque.
Cap. XXII.
De diuisione lapidis per quatuor elementa Cap. VII.
Quomodo elementa sunt corrigenda, & quo¬
De ablutione aquae. Cap. VIII.
modo acquiritur fusio medicinae. Cap. XXIII.
De ponderib. obseruandis in fixione. Ca. XXIIII.
De ab lutione aeris. Cap. IX.
Quomiodo ab omni re extrahitur oleum. Cap. X.
De fixione Elixiris in compositione ad al¬
bum.
Cap. XXV.
Quae differentia est inter aquam & oleum. Cap. XI.
De reductione aeris super Elixir album. C. XXVI
De ablutione ignis & terrae. Cap. XII.
De causa ablutionis secundum Pla. Cap. XIII.
De iteratione Elixiris albi. Cap. XXVII.
De tertio regimine quod est reducere. Cap. XIIII.
De compositione Elixiris rubei. Cap. XXVIII.
De modo reducendi aquam super terram Cap. XV.
De multiplicatione medicinarum. Cap. XXIX.
Quomodo intelligitur solutionem & subli¬
mationem fieri.
De modo sublimandi, & albificandi terram. Cap. XVI.
Quo modo sulfur album fit rubeum. Cap. XVII.
Cap. XXX.
De recapitulatione tertij regiminis. Cap. XVIII.
De modo faciendi proiectionem. Cap. XXXI
De recapitulatione totius magisterij.
De quarto regimine quod est figere, & quod fer¬
mentum album fixum est necessarium ad figen¬
Cap. XXXII.
De inuestigatione perfecta lapidis physici. Cap. I.
Manifestum est ergo operationem medicinę esse operationem naturę
ipsamque medicinam esse eandem naturam, eo quò d ipsa medicina solum
est composita ex natura. Certum quippe est omnem rem esse de eo, in
quod resoluitur. Nam gelu conuertitur in aquam calore mediante. Cla¬
rum est ergo aquam ipsam prius fuisse, quam ipsum gelu. Sic omnis lapis noster resol¬
uitur in arg. viu. per magisterium nostrum: ergo prius ipse fuit argentum viuum. Modus
autem conuertendi ipsum in argentum viuum est conuersio naturarum in suam primam
radicem: naturam nanque conuertere, est elementa circulariter rotare. Sunt au¬
tem elementa de aptitudine sua ad inuicem conuersiua: & ideo generantur &
corrumpuntur, & ad inuicem alterantur. Conuerte ergo elementa; & quod
quaeris inuenies: quia nostra operatio non est nisi naturarum mutatio, & eo¬
rum elementorum frigidi cum calido, & humidi cum sicco amicabilis commi¬
stio: veruntamen non conuertitur siccum in humidum; nisi prius fuerit frigi¬
dum, id est aqua: nec frigidum conuertitur in calidum, nisi prius fuerit humi¬
dum. Nanque transitus non fit ab extremis nisi per medium. Terra non con¬
uertitur in aerem, nisi prius vertatur in aquam. Aer quippe & aqua sunt ele¬
menta media: Ignis & terra sunt elementa extrema. Aer verò est iuxta ignem,
sicut terra iuxta aquam: & ideo quia aqua contrariatur igni, & terra aeri: quia
aqua frigida est & humida: ignis calidus & siccus: terra verò frigida & sicca: aer
autem calidus & humidus est: & sic aqua & aer conueniunt in humiditate, ignis
& terra in siccitate conueniunt: & ideo vnum in aliud conuertitur, & similiter ad
inuicem, ideo immediate conuertuntur, ac tardius ab inuicem separantur. Econtrà
autem aer & terra, ignis & aqua ad inuicem non conuertuntur, nisi ignis in aerem,
& terra in aquam prius conuertantur. Si ergo siccum conuertitur in frigidum,
& frigidum in humidum, ac humidum in calidum, & calidum in siccum, tunc
habebis totum magisterium.
D 4
De transmutatio¬
ne elementorum
ad inuicem.